라틴어 문장 검색

quod autem ait Neptuno et Apollini tauris postea sacrificatum, [et] apud alias aras hoc factum accipi oportet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 855)
tunc de hoc ipso sacrificatum est et deprehensum, quod Terminus cum Iove remanens aeternum urbi imperium cum religione significaret;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4466)
Etenim hunc ipsum sermonem non apud populum, sed apud decuriones habui, nec in propatulo sed in curia.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 16:2)
viri muliebria pati, mulieres pudicitiam in propatulo habere;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 13장6)
qui cum ad feriendum Porsennam castra hostium intrasset, occiso scriba, quem regem esse existimaverat, conprehensus inpositam manum altaribus, in quibus sacrificatum erat, exuri passus est dixitque tales ccc esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha13)
tota urbe patentibus ianuis promiscuoque usu rerum omnium in propatulo posito, notos ignotosque passim advenas in hospitium ductos ferunt et cum inimicis quoque benigne ac comiter sermones habitos, iurgiis ac litibus temperatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 156:2)
adparata convivia omnibus in propatulo aedium fuerant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 207:1)
vulgo apertis ianuis in propatulo epulati sunt, celeberque dies omni caerimoniarum genere fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 184:3)
parati erunt qui magno rogo in propatulo aedium accenso corpora exanima iniciant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 192:3)
et maioribus hostiis viginti sacrificatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 331:3)
itaque sacrificatum est ut decemviri scriptum ediderant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION