라틴어 문장 검색

Nullo bono more triumviratus invaditur, oppressaque armis re publica redit Sullana proscriptio, cuius atro-citas nihil insignius habet quam numerum centum et quadraginta senatorum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, TRIUMVIRATUS 3:3)
In propatulo est, inquit, quod decepit Epicurum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 5:2)
Sed et hoc in propatulo est quia quibus aeger est pulmo accenduntur in maximam sitim:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 18:1)
lēgātī Rōmam mittuntur quī senātōrēs iubent hunc triumvirātum lēge cōnstituere.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Bellum cīvīle34)
Etenim hunc ipsum sermonem non apud populum, sed apud decuriones habui, nec in propatulo sed in curia.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 16:2)
viri muliebria pati, mulieres pudicitiam in propatulo habere;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 13장6)
quae quidam triumviratus accenderat conpetitorum, quorum hic antiquam natalium praerogativam reliqua destitutus morum dote ructabat, hic per fragores parasiticos culinarum suffragio comparatos Apicianis plausibus ingere-batur, hic, apice votivo si potiretur, tacita pactione promiserat ecclesiastica plosoribus suis praedae praedia fore.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Domnulo suo salutem 2:1)
tota urbe patentibus ianuis promiscuoque usu rerum omnium in propatulo posito, notos ignotosque passim advenas in hospitium ductos ferunt et cum inimicis quoque benigne ac comiter sermones habitos, iurgiis ac litibus temperatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 156:2)
quem aliquanto ante desisse scriptum facere arguit Macer Licinius tribunatu ante gesto triumviratibusque, nocturno altero, altero coloniae deducendae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 678:1)
adparata convivia omnibus in propatulo aedium fuerant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 207:1)
vulgo apertis ianuis in propatulo epulati sunt, celeberque dies omni caerimoniarum genere fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 184:3)
parati erunt qui magno rogo in propatulo aedium accenso corpora exanima iniciant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 192:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION