라틴어 문장 검색

Ipsoque illo momento, quo stupore defixi mirantur ac trepidant divina praesagia, concurrit unus e cella vinaria nuntians omne vinum, quod olim diffusum fuerat, in omnibus doliis ferventi calore et prorsus ut igne copioso subdito rebullire.
(아풀레이우스, 변신, 9권 31:4)
Hoc ego postea cum in medico reprehensum esse meminissem, existimavi non medico soli, sed omnibus quoque hominibus liberis liberaliterque institutis, turpe esse ne ea quidem cognovisse ad notitiam corporis nostri pertinentia, quae non altius occultiusque remota sunt et quae natura nobis tuendae valitudinis causa et in promptu esse et in propatulo voluerit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, X 9:1)
Sed Varronis quidem monumenta rerum ac disciplinarum, quae per litteras condidit, in propatulo frequentique usu feruntur, Nigidianae autem commentationes non proinde in volgus exeunt et obscuritas subtilitasque earum tamquam parum utilis derelicta est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIV 3:1)
Fieri fecimus globum ex plumbo cavum, qui duas circiter pintas vinarias contineret;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 426:1)
Pars autem fructuaria dividitur in cellam oleariam, torculariarn, cellam vinariam, defrutariam, faenilia paleariaque et apothecas et horrea, ut ex iis, quae sunt in plano, custodiam recipiant umidarum rerum tamquam vini aut olei venalium;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 9:1)
Eadem ratio est in plano sitae vinariae cellae;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 11:1)
satis constabat auctam ei adrogantiam foedum illud in propatulo servitium spectanti;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 74장8)
et subsidia reprimendis ignibus in propatulo quisque haberet;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 43장7)
his in errorem inductis statuas aeneas, quas secum portabat, omni sua pecunia complet easque in propatulo domi abicit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 9장 3:4)
cum de laniis ac uinariis ageretur, exclamauit in curia:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 40장 1:2)
Similiter et bona apud alios in propatulo sunt, in aliis longo usu discimus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 5:13)
Nec aliorum imiteris exemplum, qui relinquunt suas et alienas appetunt, quorum dedecus in propatulo est sub nominibus pietatis quaerentium suspecta consortia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 6:3)
In propatulo est, inquit, quod decepit Epicurum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 5:2)
Sed et hoc in propatulo est quia quibus aeger est pulmo accenduntur in maximam sitim:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 18:1)
nam cellas vinarias dicimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 963)

SEARCH

MENU NAVIGATION