라틴어 문장 검색

nam hoc necesse est, ut is, qui nobis causam adiudicaturus sit, aut inclinatione voluntatis propendeat in nos aut defensionis argumentis adducatur aut animi permotione cogatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 129:2)
Si se dant et, ut ante dixi, sua sponte, quo impellimus, inclinant atque propendent, accipio quod datur et ad id, unde aliquis flatus ostenditur, vela do;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 187:1)
Quo loco quaero, quam vim habeat libra illa Critolai, qui cum in alteram lancem animi bona imponat, in alteram corporis et externa, tantum propendere illam bonorum animi lancem putet, ut terram et maria deprimat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 51:1)
nam ut quaestuosa mercatura, fructuosa aratio dicitur, non si altera semper omni damno, altera omni tempestatis calamitate semper vacat, sed si multo maiore ex parte exstat in utraque felicitas, sic vita non solum si undique referta bonis est, sed si multo maiore et graviore ex parte bona propendent, beata recte dici potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 86:1)
Concurrunt multae opiniones quae mihi animum exaugeant;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 26)
ad pedes quando adligatumst aequom centumpondium, ubi manus manicae complexae sunt atque adductae ad trabem, nec dependes nec propendes - quin malus nequamque sis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 260)
non enim possum quin revortar, quin loquar, quin edissertem eramque ex maerore eximam, bene facta maiorum meum exaugeam atque illam augeam insperato opportuno bono:
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 2, scene 123)

SEARCH

MENU NAVIGATION