라틴어 문장 검색

esse enim unam rationem, qua et principia rerum agendarum et ultima bonorum continerentur, atque ut Aristonis esset explosa sententia dicentis nihil differre aliud ab alio, nec esse res ullas praeter virtutes et vitia, inter quas quicquam omnino interesset, sic errare Zenonem, qui nulla in re nisi in virtute aut vitio propensionem ne minimi quidem momenti ad summum bonum adipiscendum esse diceret et, cum ad beatam vitam nullum momentum cetera haberent, ad appetitionem tamen rerum esse in iis momenta diceret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 64:3)
ergo his laboriosis exercitationibus et dolor intercurrit non numquam, inpelluntur feriuntur abiciuntur cadunt, et ipse labor quasi callum quoddam obducit dolori.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 36:4)
Haec vis est corporis totius centripetentia seu propensio in centrum & (ut ita dicam) pondus, & innotescit semper per vim ipsi contrariam & aequalem, qua descensus corporis impediri potest.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 24:3)
Voces autem attractionis, impulsus vel propensionis cujuscunq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 27:2)
107. Affirmare igitur possumus plurimas hodierni mundi difficultates oriri praesertim ex propensione, cuius haud semper conscii sumus, ad quam methodologia et technoscientiae incepta disponuntur secundum comprehensionis paradigma quod personarum vitam ac societatis agendi rationem afficit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 144:1)
quin si stelligerum vultus convertat ad axem, nil intercurrens obtutibus inpedit ignem pervigilis animae, quamvis denseta graventur nubila et opposito nigrescat vellere caelum, sic arcana videt tacitis cooperta futuris corporeus Iohannis adhuc nec carne solutus, munere sed somni paulisper carne sequestra liber ad intuitum sensuque oculisque peragrans ordine dispositos Venturis solibus annos, procinctum videt angelicum iam iamque cremandi orbis in excidium, tristes 1 et percipit aure mugitus gravium mundi sub fine tubarum.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1233)
quocirca nos quoque decet semel propositae sedulitatis officia sectari, quae cum reliquis commeantibus tum praecipue Amantio intercurrente geminare cum quadam mentis intentione debemus, ne forte videatur ipse plus litteras ex more deposcere quam nos ex amore dictare, domine papa;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Graeco salutem. 1:2)
deinde indicto dilectu in diem certam ipse interim Veios ad confirmandos militum animos intercurrit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 217:2)
diazomata, pluteos, itinera, ascensus, pulpita, tribunalia et si qua alia intercurrunt, ex quibus necessitas cogit discedere ab symmetria, ne inpediatur usus, non minus si qua exiguitate copiarum, id est marmoris, materiae reliquarumque rerum, quae parantur in opere defuerint, paulum demere aut adicere, dum id ne nimium inprobe fiat sed cum sensu, non erit alienum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장28)
tuscanica sunt, in quibus trabes in atrii latitudine traiectae habeant interpensiva et collicias ab angulis parietum ad angulos tignorum intercurrentes, item asseribus stillicidiorum in medium compluvium deiectus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장3)
Nimirum vim motricem ad corpus, tanquam conatum & propensionem totius in centrum, ex propensionibus omnium partium compositum;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 25:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION