라틴어 문장 검색

Inter praecipua enim, quae eorum quisque studio possederat vel ingenio, aut rapax aut feritate contemptior fuit, aut propensior ad laedendum, vel regentibus nimium blandus, aut potentiae fastu superbior;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 8:3)
Accessit huic alacritati plenus celsarum potestatum assensus, maximeque Florenti praefecti praetorio, periculose quidem sed ratione secunda pugnandum esse censentis, dum starent barbari conglobati, qui si diffluxissent, motum militis in seditiones nativo calore propensioris ferri non posse aiebat, extortam sibi victoriam (ut putavit) non sine ultimorum conatu graviter toleraturi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 14:1)
Ut igitur adversa praeveniamus mentium societate iunctissima, sequimini viam consilii mei salutarem (ut puto), cum integritas rerum intentioni nostrae voluntatique respondeat, et dum maioribus vacant praesidiis regiones Illyricae, impraepedito cursu tendentes, Daciarum interim fines extimos occupemus, exinde quid agi oporteat bonis successibus instruendi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 5장 6:1)
Nec privatorum utilitates in tempore ita flagranti despiciens, litesque audiens controversas maxime municipalium ordinum, ad quorum favorem propensior, iniuste plures muneribus publicis annectebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 23:1)
Et illos quidem voluntas, ad altiora propensiores, subire impulit facinora memoranda, sors vero miseranda recens captarum urbium et inultae caesorum exercituum umbrae, et damnorum magnitudines castrorumque amissiones, ad haec quae proposuimus agenda hortantur, votis omnium sociis ut medeamur praeteritis, et roborata huius lateris securitate re publica, quae de nobis magnifice loquatur posteritas relinquamus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 18:1)
Reputans autem iusti esse finem imperii, oboedientium commodum et salutem, ad tranquilliora semper (ut nostis) propensior fui, licentiam omnem actibus meis exterminans, rerum corruptricem et morum, gaudensque abeo, sciens quod ubicumque me velut imperiosa parens consideratis periculis obiecit res publica, steti fundatus, turbines calcare fortuitorum assuefactus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 17:1)
Nam si victoriae superfuisset incultis moribus homo, et nocendi acerbitate conflagrans, Valentique ob similitudinem morum, et genitalis patriae vicinitatem, acceptus, occultas voluntates principis introspiciens, ad crudelitatem propensioris multas innocentium ediderat strages.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 2:1)
Haec inter Praetextatus praefecturam urbis sublimius curans, per integritatis multiplices actus et probitatis, quibus ab adulescentiae rudimentis inclaruit, adeptus est id quod raro contingit, ut cum timeretur, amorem non perderet civium, minus firmari solitum erga iudices formidatos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 9장 8:1)
Post hunc venit Ursicinus ad mitiora propensior, qui quoniam cautus esse voluit et civilis, rettulerat Esaiam cum aliis, ob commissum adulterium in Rufinam detentis, Marcellum maritum eius ex agente in rebus reum imminutae maiestatis deferre conari:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 44:1)
Paulatimque lenitus, et ad molliora propensior, tamquam ictus e caelo, vitalique via voceque simul obstructa, suffectus igneo lumine cernebatur;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 6장 3:2)
Adsimulavit non numquam clementiae speciem, cum esset in acerbitatem naturae calore propensior, oblitus profecto quod regenti imperium omnia nimia, velut praecipites scopuli, sunt evitanda.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 2:1)
cum explicandae rerum memoriae ubique debeatur integritas fida.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 10:3)
nam et vita et membrorum integritas eis concessa est, ceterum pro facinoris magnitudine exilio deportati sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 801 146:4)
et ideo necessarium arbitror pro integritate pudoris mei, priusquam ad rem aggrediar, male dicta omnia refutare.
(아풀레이우스, 변명 3:4)
tibi autem, Maxime, habeo gratiam propensam, cum has quoque appendices defensionis meae iccirco necessarias, quia accusationi rependuntur, tam attente audis.
(아풀레이우스, 변명 12:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION