라틴어 문장 검색

Arbor eius tota in foliis aspicientibus a longe conspicua videbatur, sed propinquantibus et diligen /f.3va/ tius intuentibus infructuosa reperiebatur.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO LAUDUNUM VENIT AD MAGISTRUM ANSELMUM 1:6)
Erat quidem locus herbosus et nemoris undique vallatus arboribus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 19:2)
Tertia vero pars in extremis posita inter se et primam ex omni parte mediam perfecte circumeundo vallabat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 29:5)
Sed si quandoque contingat amorem reviviscere, non tamen eum credimus amantium pura penitus fide vallari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 2:5)
It pedes innumera peditum uallata corona, Cuius in arraa ruit plebee turba cohortis:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:3)
Subsequitur uallata suis Infamia monstris;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:5)
In his etenim, sub commento picturae, videbatur intextum, qualiter Hippolyti castitas [0473B] muro vallata constantiae, novercalis luxuriae oppositionibus institit refellendo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:10)
Praefatam igitur virginem pedissequarum paucitate vallatam, festinae obviationis applausu natura suscipiens, multiplici osculorum epilogo, specificataeque salutationis auspicio, suae dilectionis cumulum figuravit;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 74:10)
Praefata igitur mulier solo asseclarum vallata ternario, cum sui gressus maturationi insisteret, ecce, Natura celebri occursu illius amicans incessus, osculum salutatione dimidians, salutationem osculo syncopabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:13)
Et victoria hac jucundati, consilium invicem dederunt, ut in praesidio hoc remanentes, terras Solymani et principatum ejus facile in virtute sua obtinerent, praedas et escas undique comportarent, et secure Solymanum debilitarent, quousque magnorum principum promissus exercitus propinquaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 34:13)
Dux ergo, astutum et pessimum animal considerans in feritate audaci resistere, motus animo, vehementer indignatur, et verso mucronis acumine, temerario et caeco impetu propinquat belluae ut jecur ejus perforaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:10)
sed in omnibus munitionibus turritis mansionem [0444A] retinere decreverunt, donec dux Godefridus et subsequens exercitus propinquaret, et tunc dono et gratia ipsius ducis de eadem civitate et caeteris rebus juxta promissum Baldewini cum eis ageretur, sive in promissione Christiana, sive in ritu gentilium persistere delegissent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 22:3)
Quam vallatam navali obsidione et expugnatam in virtute suorum apprehendit, nil auxilii et respectus de omnibus quae acquisierat, Christianis confratribus, [0473A] Antiochiae considentibus, conferens aut impertiens.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 118:10)
Jam dies determinata expeditionis regis de Corrozan, a longo tempore indictae et procuratae, propinquavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 20:1)
Nec mirum, quia diuturna obsidione novem mensium vallata, tot gentilium millia illic congregata totum consumpserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 50:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION