라틴어 문장 검색

Propter hoc dicit Ptolemaeus, quod elector non nisi probabiliter et communiter iudicare debet, hoc est per causas superiores communes, quas propriae rerum causae frequentissime excludunt.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 11:2)
Qui cum commissis sibi militibus, pro causa communi se velut propria Deciorum veterum exemplo voventes, more fluminis hostibus superfusi, non iusto proelio sed discursionibus rapidis, universos in fugam coegere foedissimam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 11:1)
non enim verborum tantum communium verae atque propriae significationes longiore usu mutantur, sed legum quoque ipsarum iussa consensu tacito oblitterantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 6:2)
Τῶν δ' ὥσ τε ψαρῶν νέφοσ ἔρχεται ἠε` κολοιῶν, secutus non communem, sed propriam in quoque vocis situ iucunditatem;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 26:2)
propriae solacia sorti communes vult esse notas et venditus ipse vendere cuncta cupit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:120)
Hoc amplius si quid poteris, non id mihi videbitur orator, sed Crassus sua quadam propria, non communi oratorum facultate posse.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 44:4)
Is enim fueram, cui cum liceret aut maiores ex otio fructus capere quam ceteris propter variam suavitatem studiorum, in quibus a pueritia vixeram, aut si quid accideret acerbius universis, non praecipuam, sed parem cum ceteris fortunae condicionem subire, non dubitaverim me gravissimis tempestatibus ac paene fulminibus ipsis obvium ferre conservandorum civium causa meisque propriis periculis parere commune reliquis otium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 11:4)
nam tu quidem, etsi es natura , tamen nullam habes propriam servitutem, communi frueris nomine;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 6 2:4)
ut enim illa oculis modo agnoscuntur sic reliqua visis, sed propria veri non communi veri et falsi nota.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 45:7)
quare discat puer, quid in litteris proprium, quid commune, quae cum quibus cognatio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 130:1)
illa magis vitiose dicuntur quam acute reprehenduntur, argumentum dubium pro necessario, controversum pro confesso, commune pluribus pro proprio, vulgare, supervacuum, constitutum contra fidem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 322:1)
Nondum de propria sed de communi causa loquor.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 9:10)
Quid si uberius de bonorum parte sumpsisti, quid si a te non tota discessi, quid si haec ipsa mei mutabilitas iusta tibi causa est sperandi meliora, tamen ne animo contabescas et intra commune omnibus regnum locatus proprio uiuere iure desideres?’
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:27)
a communibus tamen ad quaedam propria descendunt, nisi persuadere nobis volunt sanis quidem considerandum esse, quod caelum, quod tempus anni sit, aegris vero non esse;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium216)
Ob quae conicio eum, qui propria non novit, communia tantum debere intueri;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium223)

SEARCH

MENU NAVIGATION