라틴어 문장 검색

Sed unusquisque, sicut dicit apostolus,proprium domini habet adeo, alius sic, alius autem sic.
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 5:2)
Diversae creaturae, in suo esse proprio volitae, radium reverberant, unaquaeque suo modo, infinitae sapientiae et infinitae bonitatis Dei.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 90:7)
8. Patriarcha Bartholomaeus peculiarem in modum necesse esse dixit, ut unusquisque veniam exoret propria de ratione terrarum orbis vastandi, quia “unusquisque nostrum perinde ac exiguis inferendis naturae damnis dat operam”, ad agnoscendum vocamur “nostrum parvum aut magnum opus, quod ad damnum vastationemque ambitus confert”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 12:1)
ostendendo scilicet quod unumquodque et quantum ex vi et natura propria requireret, idem numero haec tria esse monstraret, nihilominus tamen ea dicuntur differre secundum proprietates quas assignaverat, ostendit dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 42:2)
Unaquaeque natura suam bonitatem et suam perfectionem possidet proprias […].
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 90:6)
Ita unaquaeque res et locum et genus et ordinem proprium tuetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장9)
Necessarius ipsas inter scientias etiam est dialogus, cum unaquaeque proprii sermonis finibus concludi soleat, atque peculiaris peritia se ab aliis seiungere atque propriam scientiam absolutam putare studeat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 256:2)
Quod vero dicitur ipse Pater per ingenitam deitatem esse omnipotens, hoc est per hoc quod cum sit Deus, insuper ut dictum est, ipse solus sit ingenitus, et rursus per omnipotentiam Pater, aperte innuitur, quod sic ut ingenitum esse proprium est Dei Patris, ita et ad proprietatem ejus specialiter divinam potentiam pertinere, licet unaquaeque aliarum personarum, cum sit ejusdem cum Patre substantiae, ejusdem sit penitus potentiae.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 12:10)
Propriae amicitiae cum Deo historia in quodam geographico loco usque succrescit, qui perquam personale fit signum, atque in unoquoque nostrum memoria residet locorum, permultum iuvantium.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 107:4)
Ea victoria ultra homines sese Procopius efferens, et ignorans quod quivis beatus, versa rota Fortunae, ante vesperum potest esse miserrimus, Arbitionis domum, cui antea tamquam eadem sibi sentientis parcebat, ut propriae, iussit exinaniri, mobilis census inaestimabilis plenam, ideo indignatus, quod venire ad eum accitus, aliquotiens distulit, causatus incommoda senectutis, et morbos.
이 승리로 프로코피우스는 인간을 뛰어넘도록 우쭐대며, 행복한 이도 운명의 수레바퀴가 돌면 누구나 저녁이 오기 전 더 불행해질 수도 있다는 것을 간과하며, 아르비티오의 집을 완전히 비우라고 명령했다. 이는 지금까지 그는 아르비티오가 자기 편이라고 믿고 마치 자기 자신인 것처럼 아끼지 않았고 여러 번 아르비티오를 불렀지만 아르비티오는 자신의 늙음과 병약함을 호소하며 이를 미뤘기에 분노했기 때문이었다. (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 11:1)
Ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.
이들에게서 바닷가 민족들이 퍼져 나갔다. 이들이 지방과 각 언어와 씨족과 민족에 따라 본 야펫의 자손들이다. (불가타 성경, 창세기, 10장5)
Omnes hi in tribubus Israel duodecim. Haec locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis.
이들이 모두 이스라엘의 열두 지파다. 이것은 그들의 아버지가 그들 각자에게 알맞은 복을 빌어 주면서 한 말이다. (불가타 성경, 창세기, 49장28)
et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes.
재능이 있어 마음이 내킨 여자들은 모두 염소 털로 실을 자았다. (불가타 성경, 탈출기, 35장26)
Hoc anno iobelei rediet unusquisque vestrum ad possessionem suam.
이 희년에 너희는 저마다 제 소유지를 되찾아야 한다. (불가타 성경, 레위기, 25장13)
Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves, quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant umeris.
그러나 크핫의 자손들에게는 하나도 주지 않았다. 그들이 맡은 거룩한 일은 어깨에 메고 가는 것이었기 때문이다. (불가타 성경, 민수기, 7장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION