라틴어 문장 검색

Olli, pestis enim tacitis latet aspera silvis, inprovisi adsunt, hic torre armatus obusto, stipitis hic gravidi nodis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 21:12)
Obvius ambustum torrem Corynaeus ab ara corripit et venienti Ebuso plagamque ferenti occupat os flammis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 14:7)
enimvero illa 5 sordidior est atque deformior cadavere rogali quod facibus admotis semicombustum moxque sidente strue torrium devolutum reddere pyrae iam fasti- diosus pollinctor exhorret.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 5:4)
Et iam sacrifici subitus per tecta Lycurgi nuntius implerat lacrimis ipsumque domumque, ipsum adventantem Persei vertice sancto montis, ubi averso dederat prosecta Tonanti, et caput iratis rediens quassabat ab extis, hic sese Argolicis immunem servat ab armis haud animi vacuus, sed templa araeque tenebant, necdum etiam responsa deum monitusque vetusti exciderant voxque ex adytis accepta profundis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권237)
torre 'hic torris' facit, ut 'hic fustis'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 5052)
torrem autem erit nominativus 'hic torris', et ita nunc dicimus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2984)

SEARCH

MENU NAVIGATION