라틴어 문장 검색

Ecce pater, suis ipse manibus cooperculo capuli remoto, commodum discusso mortifero sopore surgentem postliminio mortis deprehendit filium, eumque complexus artissime, verbis impar praesenti gaudio, producit ad populum atque, ut erat adhuc feralibus amiculis instrictus atque obditus, deportatur ad iudicium puer.
(아풀레이우스, 변신, 10권 12:3)
Alii autem de domibus gregatim prosiliebant ad publicam supplicationem, pro eo quod in contemptum locus esset venturus.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장18)
Caesar item producit copias celeriterque eis instructis ante suas munitiones quae erant in campo consistit, sine dubio existimans ultro adversarios, cum tam magnis copiis auxiliisque regis essent praediti promptiusque prosiluissent, acie secum concursuros propiusque se accessuros.
(카이사르, 아프리카 전기 58:2)
et minus enim respondet voci copiosius (1. 15). 216, 15 raro fit nisi in capulis (sic) cod.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1185)
, cum subito (monstrosa mihi turpisque relatu fabula) Rufini castratus prosilit heres, et similes iterum luctus Fortuna reduxit, ut solum domini sexum mutasse viderer.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:312)
tum victor madido prosilias toro nocturni referens vulnera proelii.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 4:14)
hic aliquis gravior natu, cui plurima dictis consiliisque fides, defixus lumina terrae concutiensque comam capuloque adclinis eburno:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:181)
puer ilicet Aethon et Pyrois rutilas respersi murice plumas prosiliunt puroque imbutis melle sagittis hic nuptam petit, ille virum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae85)
qui fuerat genitor, natus nunc prosilit idem succeditque novus:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix28)
Tritonia virgo prosilit ostendens rutila cum Gorgone pectus;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia57)
rupta si mole Typhoeus prosiliat, vinclis Tityos si membra resolvat, si furor Enceladi proiecta mugiat Aetna, opposito Stilichone cadent."
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:63)
penetralibus amens prosilit et tali compellat voce Cybeben:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:56)
hinc dea prosiluit Phoebique egressa serenos infecit radios ululatuque aethera rupit terrifico:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:59)
Unus per medios audendi pronior ense prosilit exerto dictisque et vulnere torvus impetit:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:238)
Iam totiens missi proceres responsa morandi rettulerant, donec differri longius urbis communes non passa preces penetralibus altis prosiluit vultusque palam confessa coruscos impulit ipsa suis cunctantem Roma querellis:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:155)

SEARCH

MENU NAVIGATION