라틴어 문장 검색

si apparuisse subito ignotam compererint meretricem, aut oppidanae quondam prostibulum plebis, vel meritorii corporis veterem lupam, certatim concurrunt, palpantesque advenam, deformitate magna blanditiarum ita extollunt, ut Samiramim Parthi vel Cleopatras Aegyptus aut Artemisiam Cares vel Zenobiam Palmyreni.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 9:3)
"Fetorem extremae latrinae,"
(아풀레이우스, 변신, 1권 15:14)
Nec enim vel unum vitium nequissimae illi feminae deerat, sed omnia prorsus, ut in quandam caenosam latrinam, in eius animum flagitia confluxerant:
(아풀레이우스, 변신, 9권 14:3)
Etiam tradunt cinamomum et odorifera, sita juxta latrinas et loca foetida, diutius odorem retinere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:11)
Non visitabo super filias vestras, cum fuerint fornicatae, et super sponsas vestras, cum adulteraverint, quoniam hi ipsi cum meretricibus secedunt et cum prostibulis delubrorum sacrificant, et populus non intellegens corruet.
(불가타 성경, 호세아서, 4장14)
Si villae situs ita competit, non est dubitandum quin aedificio iunctum apiarium maceria circum-demus, sed in ea parte, quae tetris latrinae sterquiliniique et a balinei libera est odoribus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 5장 1:4)
circa Augusti simulacrum seruum cecidisse, uestimenta mutasse, nummo uel anulo effigiem impressam latrinae aut lupanari intulisse, dictum ullum factumue eius existimatione aliqua laesisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 58장 1:5)
ac ne cuius alterius hieronicarum memoria aut uestigium extaret usquam, subuerti et unco trahi abicique in latrinas omnium statuas et imagines imperauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 24장 1:4)
"occide, prostibulum;"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 122)
Ipsa etiam prostibula, publicae libidinis hostiae, in scaena proferuntur, plus miserae in praesentia feminarum, quibus solis latebant, perque omnis aetatis, omnis dignitatis ora transducuntur;
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 17장 2:2)
Congrio Bellum et pudicum vero prostibulum popli.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 44)
Intro abeo, nam meretricem astare in via solam prostibuli sanest.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 1135)
At ita me volsellae, pecten, speculum, calamistrum meum bene me amassint meaque axitia linteumque extersui, ut ego tua magnifica verba neque istas tuas magnas minas non pluris facio quam ancillam meam quae latrinam lavat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 430)

SEARCH

MENU NAVIGATION