라틴어 문장 검색

aqua et vapores aquei; aer;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 491:14)
Ezechias vicina morte ferretur, ut fusus in lacrimis quindecim annorum spatio proteletur ad vitam;
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 1:3)
* * * versibus ostendam corpuscula materiai ex infinito summam rerum usque tenere undique protelo plagarum continuato.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 13:3)
suppeditatur enim confestim lumine lumen et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 7:5)
Experimento autem Hydrostatico inveni quod pondus Globi hujus lignei esset ad pondus Globi aquei magnitudinis ejusdem, ut 55 ad 97:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 82:1)
& propterea cum 121 sit ad 213,4 in eadem ratione, erit resistentia Globi aquei praefata cum velocitate progredientis ad ipsius pondus ut 0,58172 ad 213,4, id est ut 1 ad 366-5/6.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 82:2)
Unde cum pondus Globi aquei, quo tempore Globus cum velocitate uniformiter continuata describat longitudinem pedum 30,556, velocitatem illam omnem in Globo cadente generare posset;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 82:3)
Quare cum Globus aqueus in aere movendo resistentiam patiatur qua motus sui pars 1/3261, interea dum longitudinem semidiametri suae describat (ut jam ante ostensum est) tollatur, sitque densitas aeris ad densitatem aquae ut 800 vel 850 ad 1 circiter, consequens est ut haec Regula generaliter obtineat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 103:1)
Si Globus hicce totus esset aqueus, quaecunque rariora essent quàm aqua, ob minorem specificam gravitatem emergerent & supernatarent.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 46:6)
Quoniam pondera inaequalium crurum canalis aqueae ACQqca aequalia sunt;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 11~20 37:1)
et verbum verbo, par pari ut respondeas, Ne te iratus suis saevidicis dictis protelet.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 4121)
Tanta est enim voluptatium vis, ut et ignorantiam protelet in occasionem et conscientiam corrumpat in dissimulationem.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 1장 1:2)
Cuius exemplis informati tempore illo religiosi quique uiri ac feminae consuetudinem fecerunt per totum annum, excepta remissione quinquagesimae paschalis, IIIIa et VIa sabbati ieiunium ad nonam usque horam protelare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. V. 1:5)
Quibus diebus cunctis, excepta dominica, ieiunium ad uesperam usque iuxta morem protelans, ne tunc quidem nisi panis permodicum, et unum ouum gallinaceum cum paruo lacte aqua mixto percipiebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIII. 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION