라틴어 문장 검색

Alii autem de domibus gregatim prosiliebant ad publicam supplicationem, pro eo quod in contemptum locus esset venturus.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장18)
Caesar item producit copias celeriterque eis instructis ante suas munitiones quae erant in campo consistit, sine dubio existimans ultro adversarios, cum tam magnis copiis auxiliisque regis essent praediti promptiusque prosiluissent, acie secum concursuros propiusque se accessuros.
(카이사르, 아프리카 전기 58:2)
His facile pulsis ac proturbatis, incredibili celeritate ad flumen decucurrerunt, ut paene uno tempore et ad silvas et in flumine [et iam in manibus nostris] hostes viderentur.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 19장7)
Subito clamore sublato, qua significatione qui in oppido obsidebantur de suo adventu cognoscere possent, crates proicere, fundis, sagittis, lapidibus nostros de vallo proturbare reliquaque quae ad oppugnationem pertinent parant administrare.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 81장2)
si gravis auxilio vacuas invaserit aedes vicinus laribusque suis proturbet inultos, tum demum patrem implorant et nomen inani voce cient frustraque oculos ad litora tendunt.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:291)
, cum subito (monstrosa mihi turpisque relatu fabula) Rufini castratus prosilit heres, et similes iterum luctus Fortuna reduxit, ut solum domini sexum mutasse viderer.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:312)
tum victor madido prosilias toro nocturni referens vulnera proelii.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 4:14)
proturbat avita quemque domo;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:126)
puer ilicet Aethon et Pyrois rutilas respersi murice plumas prosiliunt puroque imbutis melle sagittis hic nuptam petit, ille virum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae85)
qui fuerat genitor, natus nunc prosilit idem succeditque novus:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix28)
Tritonia virgo prosilit ostendens rutila cum Gorgone pectus;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia57)
rupta si mole Typhoeus prosiliat, vinclis Tityos si membra resolvat, si furor Enceladi proiecta mugiat Aetna, opposito Stilichone cadent."
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:63)
penetralibus amens prosilit et tali compellat voce Cybeben:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:56)
hinc dea prosiluit Phoebique egressa serenos infecit radios ululatuque aethera rupit terrifico:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:59)
Unus per medios audendi pronior ense prosilit exerto dictisque et vulnere torvus impetit:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:238)

SEARCH

MENU NAVIGATION