라틴어 문장 검색

Praeterea, si aliquod ineptum ab aliquo minus provide fiat unde coamantis forte animus concitetur, illico facie verecunda se male profiteatur egisse et occasionem animi praetendat irati vel causam aliam assignet idoneam, quae illi possit recte negotio confirmari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:7)
Supradictis igitur, ut supra dixi, medelis sapienter adhibitis, si nulla exinde vulnera meliorationis fomenta resenserint, recte atque provide facit mulier si pro tali esse desinat amore sollicita, quia in tali tempestate optatas nunquam inveniet ancora ripas.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 2:12)
Idem credimus in amatore dicendum, qui erroris umbra deceptus improbo se minus provide obligavit amori.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 12:4)
"Licet probet iunior ab amoris perceptione se ad morum posse ascendere probitatem, minus provide agit mulier, si improbitatem praeeligat amare, maxime quum vir bonus ac morum cultura refulgens ab ea petit amorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 10:2)
subitoque tumultu Sedulus infirmas arces, humilemque Namuream Diruit;
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 15:4)
Hic varias vitam excoluere per artes Seduli, et assiduo fervebant arva popello.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 3:2)
Singula decernens sensu Natura profundo, Sedibus hiis sua iura tenet legesque figurat Prouida, quas toto sparsim promulgat in orbe.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:14)
"Nil nisi diuinum sapit hec sentencia, tanti Prouida consilii, que sic racionis in igne Decoquitur quod nulla manent uestigia fecis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:1)
Tamen istos prouida sentit Insultus Racio, nec torpet pigra, sed illi Obuiat, indomitum retinet sistitque furentem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 14:8)
Ab hinc et deinceps pervigili cura totus sollicitatur exercitus Christianorum, die ac nocte, armis et apparatu providus, usque ad hanc horam, quam ex captivi promissione Solymani copias ab Alpibus innumerabiles ebullire didicerant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 52:9)
sed sicut cautus et providus omnia suscipiens reponebat, memor praeteritarum angustiarum, et majorum adhuc credulus futurarum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 52:10)
His in unum conglobatis, et viae praeparatis, providus antistes in hunc modum loquitur, dicens:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 72:2)
Nullus quidem ab his percussus tunc aut vulneratus est praeter Arnolphum de Tyrs castello, qui eques semper bello fervidus fuit et providus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 94:3)
Sicut enim salutem et vitam diligimus, sic oportet, ne in palam verbum istud fiat, ne hostes solliciti et providi de adventu et impetu nostro, nimis exterreantur, et nobiscum praeliari non expavescant.»
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 120:14)
Gastus de civitate Bordeiz cum triginta viris, gnaris certaminis et insidiarum, clam subtractus ab exercitu, sicut erat providus, sciens vires appropinquantium peregrinorum adhuc latere cives et milites Jerusalem, per confinia ejusdem urbis cum suis frena laxat, praedas undique contrahit et abducit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION