라틴어 문장 검색

nisi forte nondum etiam vos dominationis eorum satietas tenet et illa quam haec tempora magis placent, cum regna prouinciae leges iura iudicia bella atque paces, postremo divina et humana omnia penes paucos erant;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장36)
quae ad rem publicam pertinent et bellum quod instat et provincias de quibus agitur dixisse satis est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 682:1)
M. Cornelio P. Sempronio consulibus - quintus decimus is annus belli Punici erat - provinciae Cornelio Etruria cum vetere exercitu, Sempronio Bruttii, ut novas scriberet legiones, decretae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 178:1)
Ligures, qui ante adventum in provinciam consulum non expectassent bellum, improviso oppressi ad duodecim milia hominum dediderunt se.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 448:1)
qua clade et odiis provinciae quam avaritia eius in bellum egerat trepidus procurator Catus in Galliam transiit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 32장14)
FUTURUM bellum in Novo Eboraco, provincia prope centrali, felicius geri, exercitus cibariorum genere omni ex insulis vicinis commodius instrui, et classe Anglica facilies defendi, potuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.7)
alter consul P. Cornelius Scipio, Galliam provinciam sortitus, priusquam ad bellum quod cum Bois gerendum erat proficisceretur, postulavit ab senatu ut pecunia sibi decerneretur ad ludos quos praetor in Hispania inter ipsum discrimen pugnae vovisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 411:1)
provinciae deinde, quae in bello erant, Sardinia atque Histria consulibus decretae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 95:1)
idibus Martiis, quo die Sempronius Claudiusque consulatum inierunt, mentio tantum de provinciis Sardinia Histriaque et utriusque hostibus fuit qui in his provinciis bellum concivissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 85:1)
Exempli gratia, quae curent separatim commercia, aerarium bellum, gratias, gravamina, provincias particulares.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 9:11)
superesse Vespasiano mare, classis, studia provinciarum, per quas velut alterius belli molem cieret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 1장7)
magna inquit bella gessi, magnis imperiis et provinciis praefui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 2장 2:2)
Iliturgi obsidione liberato ad Intibili oppugnandum Punici exercitus traducti suppletis copiis ex provincia, ut quae maxime omnium belli avida, modo praeda aut merces esset, et tum iuventute abundante.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 665:1)
comitiis praetorum perfectis senatus consultum factum, ut Q. Fulvio extra ordinem urbana provincia esset isque potissimum consulibus ad bellum profectis urbi praeesset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 119:1)
Q. Aelio M. Iunio consulibus de provinciis referentibus censuere patres duas provincias Hispaniam rursus fieri, quae una per bellum Macedonicum fuerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 174:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION