라틴어 문장 검색

"at Thrasyllus ferae quidem pepercit sed equi, quo vehebatur Tlepolemus, postremos poplites lancea feriens amputat."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:31)
Fuit unus qui poplites meos enervare secure sua comminaretur, quod de pudore illo candido scilicet suo tam deformiter triumphassem:
(아풀레이우스, 변신, 8권 18:3)
Provolutus denique ante conspectum deae et facie mea diu detersis vestigiis eius, lacrimis obortis, singultu crebro sermonem interficiens et verba devorans, aio:
(아풀레이우스, 변신, 11권 24:12)
Duarumque aliarum navium duo principes, cum omnibus suis sociis, valde proelio et vulneribus fatigati, depositis armis, curvo poplite, et supplicibus precibus, dederunt se regi.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 64 67:3)
his omnibus quae in eo libro scripta sint nequaquam convenire, quod provolutus in iram plurimis se plagis multaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 8:4)
super crepidinem contra altare provoluti rogabant, ut sibi propitius factus inimicis eorum esset inimicus et adversariis adversaretur, sicut lex declarat.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장26)
Quo malo perterriti oppidani cupas sebo, pice, scandulis complent; eas ardentes in opera provolvunt eodemque tempore acerrime proeliantur, ut ab incendio restinguendo dimicationis periculo deterreant Romanos.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 43장1)
Inter haec etiam perfricare coxas et poplites oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장12)
Frictione cottidie utendum totius quidem corporis, praecipue vero ventris et poplitum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장14)
Ii quoque in praecipiti sunt, in quibus usque ad grandes intusque conditas venas in alis vel poplitibus mucro desedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장26)
Idque evenit non in alis tantum atque poplitibus, sed etiam in iis venis, quae ad anum testiculosque perveniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장28)
At si anus ipse vel os vulvae procidit (nam id quoque interdum fit), considerari debet, purumne id sit, quod provolutum est, an umore muccoso circumdatum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장167)
reductisque eius cruribus ipsum quoque iubet, manibus ad suos poplites datis, eos quam maxime possit adtrahere, simulque ipse sic eos continet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장29)
atque alter, prout consedit, sinistrum crus eius, alter dextrum, simulque ipse poplites suos adtrahit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장32)
circa poplitem, si femur, usque ad coxam;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장88)

SEARCH

MENU NAVIGATION