라틴어 문장 검색

atque obiter Cremonam praevectus adveni, cuius est olim Tityro Mantuano largum suspirata proximitas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 5:1)
cuius possessioni plurimum contulisti Cuticiacensis praedii suburbanitate, non minus nostrae professionis fraternitatem loci proximitate dignatus ditare quam reditu.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Avito suo salutem 2:3)
quapropter, etsi ad integrum conicere non possum, quantas tibi gratias Arelatenses 1 Reienses, 2 Avenniocus Arausionensis quoque et Albensis, Valentinaeque nec non et Tricastinae urbis possessor exsolvat, quia difficile est eorum ex asse vota metiri, quibus noveris alimoniam sine asse col- latam, Arverni tamen oppidi ego nomine uberes perquam gratias ago, cui ut succurrere meditarere, non te communio provinciae, non proximitas civitatis, non opportunitas fluvii, non oblatio pretii adduxit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Patienti salutem 8:1)
haec senior, multumque nefas Eteoclis acervat crudelem infandumque vocans poenasque daturum, unde ea libertas?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권80)
cum ad rumores hominum de unoquoque legum capite editos satis correctae viderentur, centuriatis comitiis decem tabularum leges perlatae sunt, qui nunc quoque, in hoc immenso aliarum super alias acervatarum legum cumulo, fons omnis publici privatique est iuris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 364:1)
quorum intolerantissima gens umorique ac frigori adsueta cum aestu et vexata volgatis velut in pecua morbis morerentur, iam pigritia singulos sepeliendi promisce acervatos cumulos hominum urebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 513:1)
Ex ea autem, aut nequam est excisa, quae pars est proxima terrae, per radices recipiens ex proximitate umorem enodis et liquida efficitur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장21)
quod accidit etiam, si de una re quaeratur aliqua sed plures petant, vel eodem iure ut proximitatis vel diverso, ut cum hic testamento, ille proximitate nitetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 178:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION