라틴어 문장 검색

ac dum perterriti de loci qualitate sciscitari gestiunt nec est qui doceat, senex alius, magnus ille quidem, gravatus annis, totus in baculum pronus et lassum trahens vestigium, ubertim lacrimans per viam proximat, visisque nobis cum fletu maximo singulorum iuvenum genua contingens sic adorabat:
(아풀레이우스, 변신, 8권 7:10)
"nam sibi statutam decretamque mortem proximare ni maturius cupito potiatur:"
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:16)
Inter haec et festorum votorum tumultum paulatim progressi iam ripam maris proximamus atque ad ipsum illum locum, quo pridie meus stabulaverat asinus, pervenimus.
(아풀레이우스, 변신, 11권 16:6)
Quas etsi nostras non habemus, eorum tamen, qui nos angariant mille passus et iubemur ire cum eis alia duo, tanta nobis ingeruntur, ut vix respirare possimus, credentes tamen, quod ille, in cuius conspectu intrat gemitus conpeditorum, perseverantes nos in eo ministerio, in quo conlocare dignatus est cum promissa mercede, adiuvantibus orationibus vestris ab omni angustia liberabit.
(아우구스티누스, 편지들, 15. (A. D. 398 Epist. XLVIII) Domino Dilecto et Exoptatissimo Fratri et Conpresbytero Eudoxio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 1:5)
Bacchides autem erat in dextro cornu; et proximavit legio ex duabus partibus, et clamabant tubis; et clamaverunt hi, qui erant ex parte Iudae, etiam ipsi in tubis;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장12)
"Dominus solvit conpeditos, dominus inluminat caecos;"
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 3:14)
Antium enim Restionem proscriptum solumque nocte fugientem diripientibus bona eius aliis servus conpeditus inscripta fronte, cum post damnationem domini aliena esset misericordia solutus, fugientem persecutus est, hortatusque ne se timeret scientem contumeliam suam fortunae inputandam esse non domino, abditumque ministerio suo aluit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 19:1)
"Vulcanus claudus deus et debilis, Apollo tot aetatibus levis, Aesculapius bene barbatus, etsi semper adulescentis Apollinis filius, Neptunus glaucis oculis, Minerva caesiis, bubulis Iuno, pedibus Mercurius alatis, Pan ungulatis, Saturnus compeditis."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 23장 1:16)
in virgine mulieres et fugitivi et compediti;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 39:24)
"Proxima,"
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 10:2)
Cogita compeditos primo aegre ferre onera et impedimenta crurum ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 90:2)
nam saepe illo de Brittania adlati serpentes, mox ut, proximante terris nauigio, odore aeris illius adtacti fuerint, intereunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 4:3)
In lapicidinas compeditum condidi, ubi rescivi mihi data esse verba.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 122)
tum compediti anum lima praeterunt aut lapide excutiunt clavom.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 15)

SEARCH

MENU NAVIGATION