라틴어 문장 검색

Sed et post haec non ignorabit dominus loci, plus posse qualitatem caeli frigidam vel calidam, siccam vel roscidam, grandinosam ventosamque vel placidam, serenam vel nebulosam:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 6:1)
frigidaeque aut nebulosae duorum generum vites aptabit, seu praecoques, quarum maturitas frugum praecurrit hiemem;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 7:1)
seu frigidus et pruinosus, quod non est patiens uredinis;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 20장 1:6)
Contra pluviis et frigidis et pruinosis regionibus simplices ordines instituendi;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 8:2)
Sin autem caeli status frigidus et pruinosus hiemis violentiam denuntiat, in Idus Febr.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 23장 2:1)
Sed deinde in solo roscido et nebuloso conserendae sunt ulmi, ut earum rami ad orientem et occidentem dirigantur, quo plus solis mediae arbores, quibus vitis applicata et religata innititur, accipiant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 10:3)
Nam pruinosa herba pecudi gravedinem creat, ventremqueproluit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 25:2)
Si regio frigida et pruinosa est, quam durissimae densaeque et nigrae setae grex eligendus est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 2:4)
primum nebulosum nanctus diem, ut hosti inopinatus occurreret, tum ventosum quoque, ut pulvis in oculos et ora ferretur, tum acie conversa in orientem, ut, quod ex captivis mox cognitum est, ex splendore galearum aere repercusso quasi ardere caelum videretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 15:2)
Tali spiramine Nesis Emittit stygium nebulosis aera saxis, Antraque letiferi rabiem Typhonis anhelant.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:39)
gelidos his explicat orbes, Inque pruinoso coluber distenditur arvo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:43)
quid enim, obsecro te, terrane tibi hoc nebuloso et caliginoso caelo aut sata aut concreta videtur tanta vis memoriae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 59:6)
sola pruinosis horret facundia pannis atque inopi lingua desertas invocat artes.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 83:21)
Iamque pruinosus molitur Lucifer axes, Inque suum miseros excitat ales opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 656)
Iam super oceanum venit a seniore marito Flava pruinoso quae vehit axe diem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 131)

SEARCH

MENU NAVIGATION