라틴어 문장 검색

Indi quae psaltria penem maiorem, quam sunt duo Caesaris Anticatones, illuc, testiculi sibi conscius unde fugit mus, intulerit, ubi velari pictura iubetur quaecumque alterius sexus imitata figuras.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI171)
Quia sub illorum, inquit, supercilio non defuit qui psaltriam intromitti peteret, ut puella ex industria supra naturam mollior canora dulcedine et saltationis lubrico exerceret inlecebris philosophantes.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 5:1)
sane nata Diana parturienti Apollinem matri dicitur praebuisse obstetricis officium:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 7311)
conlocemus in culcita plumea, psaltriam adducamus, demus hedycrum, incendamus scutellam, dulciculae potionis aliquid videamus et cibi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 46:5)
Premente partu scrofa cum gemeret iacens, Accurrit lupus et obstetricis partibus Se posse fungi dixit, promittens opem.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Scrofa parturiens et lupus: Faciendum prius de homine periculum, quam eius te committas fidei.1)
hunc, quem latebra et obstetrix et virgo feta et cunulae, et inbecilla infantia, regem dederunt gentibus, peccator intueberis celsum coruscis nubibus, deiectus ipse et inritis plangens reatum fletibus, cum vasta signum bucina terris cremandis miserit, et scissus axis cardinem mundi ruentis solverit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias27)
mens obstetricis sedulae pie in tyrannum contumax ad spem potentis gloriae furata servat parvulum, quem mox sacerdotem sibi adsumpsit orbis conditor, per quem notatam saxeis legem tabellis traderet.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae44)
fert regia donum psaltria respersis manibus de sanguine iusto.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Passio Iohannis2)
Nec quem ad obstetricem mittam;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 116)
obstetricem arcesse, ut cum opus sit ne in mora nobis siet.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 2131)
istaec iam penes vos psaltria est?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 358)
Adortus iurgio fratrem apud forum De psaltria istac.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 3104)
Videlicet De psaltria hac audivit:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 414)
Ille bonus vir nobis psaltriam, si Dis placet, Paravit quicum vivat, illam deserit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 466)
Ctesipho me pugnis miserum et istam psaltriam Usque occidit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 266)

SEARCH

MENU NAVIGATION