라틴어 문장 검색

etenim fana multa spoliata et simulacra deorum de locis sanctissimis ablata videmus a nostris, at vero ne fando quidem auditumst crocodilum aut ibin aut faelem violatum ab Aegyptio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 82:1)
possum de ichneumonum utilitate de crocodilorum de faelium dicere, sed nolo esse longus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 101:6)
veluti crocodili fluviatilesque testudines quaedamque serpentes ortae extra aquam simul ac primum niti possunt aquam persequuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 124:3)
testudines autem et crocodilos dicunt, cum in terra partum ediderint, obruere ova, deinde discedere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 129:3)
boves igitur et equos, ibis accipitres, aspidas crocodilos pisces, canes lupos faelis, multas praeterea beluas in deorum numerum reponemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 47:7)
quorum inbutae mentes pravitatis erroribus quamvis carnificinam prius subierint quam ibim aut aspidem aut faelem aut canem aut corcodillum violent, quorum etiamsi inprudentes quippiam fecerint, poenam nullam recusent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 78:7)
Habebat puer mannulos multos et iunctos et solutos, habebat canes maiores minoresque, habebat luscinias psittacos merulas:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 3:2)
Psittacus, Eois imitatrix ales ab Indis, Occidit - exequias ite frequenter, aves!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 61)
Quod fuit Argolico iuvenis Phoceus Orestae, Hoc tibi, dum licuit, psittace, turtur erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 68)
Occidit illa loquax humanae vocis imago, Psittacus, extremo munus ab orbe datum!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 621)
Psittacus has inter nemorali sede receptus Convertit volucres in sua verba pias.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 634)
Isis enim et Serapis et grandi simia cauda et crocodilus idem quod Iuno, Laverna, Priapus.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2307)
qui sudor vietis et quam malus undique membris crescit odor, cum pene Soluto indomitam properat rabiem sedare, neque illi iam manet umida creta colorque stercore fucatus crocodili iamque Subando tenta cubilia tectaque rumpit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 124)
Melior, et psittacum scis a me leves libellos quasi epigrammatis loco scriptos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, poem pr9)
"Occidit aeriae celeberrima gloria gentis psittacus, ille plagae viridis regnator Eoae;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Psittacus eiusdem10)

SEARCH

MENU NAVIGATION