라틴어 문장 검색

Nam et mendicimonium dicit et et adulterionem adulteritatemque pro adulterio et depudicavit pro stupravit et abluvium pro diluvio et, quod in mimo ponit quem Cophinum inscripsit, manuatus est pro furatus est et item in Fullone furem manuarium appellat:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VII 3:1)
et quis poterit sustinere diem adventus eius, et quis stabit, cum apparebit? Ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum;
(불가타 성경, 말라키서, 3장2)
Potes et ad necessitates tuas, quale voluisti, habere solacium et aliqua ex parte publica carere infamia, quamquam cavenda sit macula, quae nullo nitro secundum Hieremiam, nulla fullonum herba lui potest.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:5)
Faustus Syllae filius, cum soror eius eodem tempore duos moechos haberet, Fulvium fullonis filium et Pompeium cognomine Maculam:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 9:2)
Miror, inquit, sororem meam habere maculam, cum fullonem habeat.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 9:3)
Salutatus similiter a psittaco emi eum iussit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 30:1)
Sutor Cerdo dedit tibi, culta Bononia, munus, Fullo dedit Mutinae:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LIX1)
Tam male Thais olet, quam non fullonis avari Testa vetus, media sed modo fracta via, Non ab amore recens hircus, non ora leonis, Non detracta cani transtiberina cutis, Pullus abortivo nec cum putrescit in ovo, Amphora corrupto nec vitiata garo.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XCIII1)
Voce ut loquatur psittacus coturnicis Et concupiscat esse Canus ascaules?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, III3)
Hinc instat tibi textor, inde fullo, Hinc sutor modo pelle basiata, Hinc menti dominus periculosi, Hinc et dexiocholus, inde lippus, Fellatorque recensque cunnilingus.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LIX3)
Non tam saepe teret lintea fullo tibi.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LI Strigiles3)
Psittacus a vobis aliorum nomina discam:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LXXIII Psittacus1)
ea enim quae in 'o' exeunt ut 'fullo', in 'os' ut 'nepos', in 'es' ut 'hospes', feminina ex se non faciunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 5744)
'lea' namque usurpatum est, quia in 'o' exeuntia masculina feminina ex se non faciunt, ut 'fullo' 'latro' 'leo'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2454)
baliscus enim fullo est, aqua dentes habet, et cor nostrum cotidie liquescit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 42:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION