라틴어 문장 검색

Unde fluxioris vitae initia pullularunt, et periuria, et nullus existimationis respectus, demensque superbia fidem suam probrosis quaestibus polluebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 4장 4:1)
et non saxa (ut erant antehac) armato cubile, sed pluma et flexiles lectuli, et graviora gladiis pocula (testa enim bibere iam pudebat), quaerebantur et aedes marmoreae, cum scriptum sit antiquitatibus, Spartanum militem coercitum acriter, quod procinctus tempore ausus sit videri sub tecto.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 4장 6:2)
nec pudebit imperatorem, cuncta bona in animi cultu ponentem, profiteri paupertatem honestam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장 5:3)
Corpora enim qui credit caelitus posse labi, profanus merito iudicatur, et demens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 2장 5:2)
Nec fateri pudebit, interiturum me ferro, dudum didici fide fatidica praecinente.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 18:1)
summos uincere parua pudet.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et mure 20:7)
quod si etiam ditibus ad argumentum modestiae quaeritur imago quaepiam et color paupertatis, cur eius pudeat tenuioris, qui eam non simulatam, sed uere fungimur?
(아풀레이우스, 변명 18:7)
namque eum etiam uicit saepenumero - pudet dicere.
(아풀레이우스, 플로리다 16:7)
Quo me cogitationis aestu fluctuantem ad instar insaniae percitum sic instruxit nocturna divinatione demens imago:
(아풀레이우스, 변신, 11권 29:5)
Et quidem unum esse deum summum sine initio, sine prole naturae ceu patrem magnum atque magnificum quis tam demens, tam mente captus neget esse certissimum?
(아우구스티누스, 편지들, 5. (A. D. 390 Epist. XVI) 1:6)
nec dolore animi, quia non fit quod vultis, vel quia pudet voluisse quod velle non debuistis, erubescendo curratis in mortem, sed potius paenitendo resumatis salutem nec debeatis paenitentiam Iudae traditoris sed potius lacrimas Petri pastoris.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 4:15)
Adpetis dominatum demens praemature praecocem, in quo versu animadvertendum est quod praecocem inquit, non ;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XI 9:2)
Vnde fit, ut demens augendo peculia preceps, Omnibus amissis, pereat delusus ab ipsis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, I. De cane et umbra prede 2:3)
"Cur" ait ille fremens, "iactas tot inania demens?"
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIX. De lupo et yrco 30:10)
Adiuvat rem proclinatam Convictolitavis plebemque ad furorem impellit, ut facinore admisso ad sanitatem reverti pudeat.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 42장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION