라틴어 문장 검색

Seduxisti me, Domine, et seductus sum; fortior me fuisti et invaluisti. Factus sum in derisum tota die, omnes subsannant me.
주님, 당신께서 저를 꾀시어 저는 그 꾐에 넘어갔습니다. 당신께서 저를 압도하시고 저보다 우세하시니 제가 날마다 놀림감이 되어 모든 이에게 조롱만 받습니다. (불가타 성경, 예레미야서, 20장7)
propterea, montes Israel, audite verbum Domini Dei: Haec dicit Dominus Deus montibus et collibus, torrentibus vallibusque et desertis dissipatis et urbibus derelictis, quae depopulatae sunt et subsannatae a reliquis gentibus per circuitum;
그러므로 이스라엘의 산들아, 주 하느님의 말을 들어라. 둘레에 있는 나머지 민족들에게 약탈당하고 조롱거리가 되어 버린 산과 언덕들, 시내와 골짜기들, 황폐하게 된 폐허와 버려진 성읍들에게 주 하느님이 이렇게 말한다. (불가타 성경, 에제키엘서, 36장4)
Ignoscere hominum est, ubi pudet cui ignoscitur.
용서받은 이가 부끄럽게 않다면, 그 용서는 인간적인 것이다. (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 258)
Defer amico ut aequali, ait Ambrosius, nec te pudeat, ut praevenias amicum officio.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:44)
pudeat nostra terris decreta silere, Quod nostri languescit amor, quod fama tepescens Torpet et a toto uiles proscribimur orbe, Quod laxas mundo sceleris concedit habenas Thesiphone nostraque sibi de gente triumphans Gaudet et a nostro luctu sibi gaudia suggit:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 26:14)
Sed pudeat nos iura sequi, quas uiuere iuste Non decet, aut precibus uti.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 12:9)
Quod pudeat socios prudens celare memento, Ne plures culpent, quod tibi displicit uni.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 119:1)
Et aliusdixit, "Nichil est miserius, quam ut pudet, quod feceris."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 16:4)
Pudet filiis supervivere, taedet cum tot adversa audiamus charissimorum, lucem hanc carpere:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 2:6)
et non saxa (ut erant antehac) armato cubile, sed pluma et flexiles lectuli, et graviora gladiis pocula (testa enim bibere iam pudebat), quaerebantur et aedes marmoreae, cum scriptum sit antiquitatibus, Spartanum militem coercitum acriter, quod procinctus tempore ausus sit videri sub tecto.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 4장 6:2)
nec pudebit imperatorem, cuncta bona in animi cultu ponentem, profiteri paupertatem honestam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장 5:3)
Nec fateri pudebit, interiturum me ferro, dudum didici fide fatidica praecinente.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 18:1)
summos uincere parua pudet.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et mure 20:7)
quod si etiam ditibus ad argumentum modestiae quaeritur imago quaepiam et color paupertatis, cur eius pudeat tenuioris, qui eam non simulatam, sed uere fungimur?
(아풀레이우스, 변명 18:7)
namque eum etiam uicit saepenumero - pudet dicere.
(아풀레이우스, 플로리다 16:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION