라틴어 문장 검색

"Frustra obtenditur adulescentia et aetas puellaris adseritur:"
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:58)
Primum igitur, si tamen stomachi firmitas patitur, donec puellares annos transeas, aquam in potum sume, quae natura frigidissima est, aut, si hoc inbecillitas prohibet, audi cum Timotheo:
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 7:1)
plorare ergo iubet causam dicentis amici squaloremque rei, pupillum ad iura vocantem circumscriptorem, cuius manantia fletu ora puellares faciunt incerta capilli.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV51)
Nondum annos xiiii impleverat, et iam illi anilis prudentia, matronalis gravitas erat et tamen suavitas puellaris cum virginali verecundia.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 2:1)
Quo magis cupis ex nobis pronepotes videre, hoc tristior audies neptem tuam abortum fecisse, dum se praegnantem esse puellariter nescit, ac per hoc quaedam custodienda praegnantibus omittit, facit omittenda.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 10 1:1)
praeda puellares animos prolectat inanis, et non sentitur sedulitate labor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권298)
inde puellaris nacta est vestigia plantae et pressam noto pondere vidit humum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권322)
saepe puellares subduxit ab aequore plantas et metuit tactus assilientis aquae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권383)
Quo dum Proserpina luco ludit et aut violas aut candida lilia carpit, dumque puellari studio calathosque sinumque implet et aequales certat superare legendo, paene simul visa est dilectaque raptaque Diti:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 39:6)
inque puellari corpus candore ruborem traxerat, haud aliter, quam cum super atria velum candida purpureum simulatas inficit umbras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 56:12)
ipse puellari conceptus sanguine crevit?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 335)
Haec ego procurare et idoneus imperor et non invitus, ne turpe toral, ne sordida mappa corruget naris, ne non et cantharus et lanx ostendat tibi te, ne fidos inter amicos sit qui dicta foras eliminet, ut coeat par iungaturque pari.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 512)
nam cum omni virtute, quae in feminas cadit, functa insanabilem attulit marito dolorem, tum aetate tam puellari, praesertim meae comparata, potest et ipsa numerari inter vulnera orbitatis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 6:2)
nam et corrugare nares, ut Horatius ait, et inflare et movere et digito inquietare et impulso subito spiritu excutere et diducere saepius et plana manu resupinare indecorum est, cum emunctio etiam frequentior non sine causa reprehendatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 227:2)
altior, inquit, humana uisa est circa me species eminere et puellares lacertos supra uirile robur attollere.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 21:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION