라틴어 문장 검색

Religionum usque quaque contemptor, praeter unius Deae Syriae, hanc mox ita spreuit ut urina contaminaret, alia superstitione captus, in qua sola pertinacissime haesit, siquidem imagunculam puellarem, cum quasi remedium insidiarum a plebeio quodam et ignoto muneri accepisset, detecta confestim coniuratione pro summo numine trinisque in die sacrificiis colere perseuerauit uolebatque credi monitione eius futura praenoscere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 56장 1:1)
Nostis puellares animos his rebus plerumque solidari, si se intellegant curae esse maioribus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 4:7)
Ezechias vicina morte ferretur, ut fusus in lacrimis quindecim annorum spatio proteletur ad vitam;
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 1:3)
taceo de prioribus ante diluvium viris, qui post annos nongentos non dico senilibus, sed paene iam cariosis artubus nequaquam puellares quaesiere conplexus;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 2:9)
"Frustra obtenditur adulescentia et aetas puellaris adseritur:"
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:58)
Primum igitur, si tamen stomachi firmitas patitur, donec puellares annos transeas, aquam in potum sume, quae natura frigidissima est, aut, si hoc inbecillitas prohibet, audi cum Timotheo:
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 7:1)
plorare ergo iubet causam dicentis amici squaloremque rei, pupillum ad iura vocantem circumscriptorem, cuius manantia fletu ora puellares faciunt incerta capilli.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV51)
* * * versibus ostendam corpuscula materiai ex infinito summam rerum usque tenere undique protelo plagarum continuato.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 13:3)
suppeditatur enim confestim lumine lumen et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 7:5)
Nondum annos xiiii impleverat, et iam illi anilis prudentia, matronalis gravitas erat et tamen suavitas puellaris cum virginali verecundia.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 2:1)
Quo magis cupis ex nobis pronepotes videre, hoc tristior audies neptem tuam abortum fecisse, dum se praegnantem esse puellariter nescit, ac per hoc quaedam custodienda praegnantibus omittit, facit omittenda.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 10 1:1)
praeda puellares animos prolectat inanis, et non sentitur sedulitate labor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권298)
inde puellaris nacta est vestigia plantae et pressam noto pondere vidit humum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권322)
saepe puellares subduxit ab aequore plantas et metuit tactus assilientis aquae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권383)
Quo dum Proserpina luco ludit et aut violas aut candida lilia carpit, dumque puellari studio calathosque sinumque implet et aequales certat superare legendo, paene simul visa est dilectaque raptaque Diti:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 39:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION