라틴어 문장 검색

Medicamentum etiam est uel plantaginis sucus per se, uel marrubii cum melle incoctus, ita ut illius cyathus sorbilo sumatur huius cocleare plenum paulatim delingatur, uel inter se mixta et incocta resinae terebenthinae pars dimidia, buturi et mellis pars altera.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 14:1)
Duo aut tria coclearia uno die sumpsisse satis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 6:4)
ubi siccum esse coepit, remouere oportet, extractumque cocleari quod intus est esse.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 7:5)
chelidoniae quoque suco per coclear inlita uua maximeque * * prodest.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 14장 1:7)
"Dei filius pro nostra salute hominis factus est filius, decem mensibus in utero, ut nascatur, expectat, fastidia sustinet, cruentus egeritur, involvitur pannis, blanditiis deridetur et ille, cuius pugillo mundus includitur, praesepis continetur angustiis."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:186)
Recordemur viduae Sareptenae, quae et suae et filiorum saluti Heliae praetulit famem et ipsa nocte moritura cum filio superstitem hospitem relinquebat malens vitam perdere quam elemosynam et in pugillo farris seminarium sibi messis dominicae preparavit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 13:16)
Quid tibi cum phiala, ligulam cum mittere possis, Mittere cum possis vel cocleare mihi, - Magna nimis loquimur - cocleam cum mittere possis, Denique cum possis mittere, Paule, nihil?
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXIII12)
Nonus acu levius vix cocleare tulit.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXI7)
Numquid scis, potius cur cocleare vocer?
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXXI Coclearia2)
non, si cariosa vetustas dissolvent ossa favillis, fueritque cinisculus arens minimi mensura pugilli, nec, si vaga flamina et aurae vacuum per inane volantes tulerint cum pulvere nervos, hominem periisse licebit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti39)

SEARCH

MENU NAVIGATION