라틴어 문장 검색

tum redintegrata pugna est, et eques etiam in hostes emissus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 187:2)
equitum iam diu anceps pugna erat nec ipsa per se decerni poterat, quia pulsis, quod prope in vicem fiebat, in aciem peditum tutus receptus erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 212:1)
equites diu ignari et pugnae et victoriae suorum steterunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 286:2)
ita nec eques regius equiti par erat, insuetus ad stabilem pugnam, nec pedes concursator et vagus et prope seminudus genere armorum veliti Romano parmam gladiumque habenti pariterque et ad se tuendum et ad hostem petendum armato.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 400:1)
Audaciam [0482B] eorum tantam scitote quod nulle equites illorum, si ad pugnam processerint, non dubitent viginti millia nostrorum adire, sicut leones et apri mortiferis ictibus armorum fulminantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 12:12)
Romani, quamquam circumventos hinc pedes, hinc eques urgebat, tamen aliquamdiu pugnam traxere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 229:1)
constituit agmen, et expedire tela animosque equitibus iussis primo constanter initium pugnae excepit nec cessit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 317:1)
at ubi inter equitem et peditem pugna est, et urguetur pugna congressus iniqua.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4653)
iamque et Albani Hiberique prensare, detrudere, ancipitem pugnam hostibus facere, quos super eques et propioribus vulneribus pedites adflictabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 35장6)
omnes undique adnisi ad restituendam pugnam, duces milites, peditum equitumque vis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 522:1)
insignis et ipsius pugna fuit, cum pedes inter equites coactus esset proelium inire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 484:1)
credere regii genus pugnae quo adsueverant fore, ut equites in vicem insequentes refugientesque nunc telis uterentur, nunc terga darent, Illyriorum velocitas ad excursiones et impetus subitos usui esset, Cretenses in invehentem se effuse hostem sagittas conicerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 397:1)
equites primos ab utroque cornu in pugnam induxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 168:2)
aut si acie decernere volent, eundem pugnae pedestris eventum expectate, qui equitum in certamine fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 671:1)
Cum id non impetrassent, petebant uti ad eos [equites] qui agmen antecessissent praemitteret eos pugna prohiberet, sibique ut potestatem faceret in Ubios legatos mittendi;
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 11장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION