라틴어 문장 검색

1. Patruus vester Alexander, comes illustris, qui diebus proximis celestem unde venerat secundum spiritum remeavit ad patriam, dominus meus erat et memoria eius usque quo sub tempore vivam dominabitur michi, quando magnificentia sua, que super astra nunc affluenter dignis premis muneratur, me sibi ab annosis temporibus sponte sua fecit esse subiectum.
(단테 알리기에리, Epistolae 8:1)
Sed tuus hic populus sapiens et iustus in unote nostris ducibus, te Grais anteferendocetera nequaquam simili ratione modoque aestimat et, nisi quae terris semota suisquetemporibus defuncta uidet, fastidit et odit,sic fautor ueterum ut tabulas peccare uetantis,quas bis quinque uiri sanxerunt, foedera regumuel Gabiis uel cum rigidis aequata Sabinis, pontificum libros, annosa uolumina uatumdictitet Albano Musas in monte locutas.
(호라티우스의 두번째 편지, 17)
cum balba feris annoso verba palato,aedificante casas qui sanior?
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장194)
hos lignum stabat ad usus, annosam si forte nucem deiecerat Eurus, at nunc divitibus cenandi nulla voluptas, nil rhombus, nil damma sapit, putere videntur unguenta atque rosae, latos nisi sustinet orbes grande ebur et magno sublimis pardus hiatu dentibus ex illis quos mittit porta Syenes et Mauri celeres et Mauro obscurior Indus, et quos deposuit Nabataeo belua saltu iam nimios capitique graves, hinc surgit orexis, hinc stomacho vires;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI39)
inde loci sequitur Calor aridus et comes una pulverulenta Ceres [et] etesia flabra aquilonum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 27:11)
Ac velut annoso validam cum robore quercum Alpini Boreae nunc hinc nunc flatibus illinc Eruere inter se certant:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 13:1)
Pulverulentus eques furit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 54:1)
Transmittunt cursu campos, atque agmina cervi Pulverulenta fuga glomerant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 9:1)
Invidus, annoso qui famam derogat aevo, Qui vates ad vera vocat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:19)
Nec ruit in silvas, annosaque robora torquens Lassatur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:25)
In Nomentanis, Ovidi, quod nascitur arvis, Accepit quotiens tempora longa, merum Exuit annosa mores nomenque senecta:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CV1)
Est illi coniunx, quae te manibusque sinuque Excipiet, tu vel pulverulentus eas.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, V5)
- Seu lentum ceroma teris tepidumve trigona, Sive harpasta manu pulverulenta rapis, Plumea seu laxi partiris pondera follis, Sive levem cursu vincere quaeris Athan - Ne madidos intret penetrabile frigus in artus, Neve gravis subita te premat Iris aqua.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XIX2)
Tu tamen annoso nimium ne parce Falerno, Et potius plenos aere relinque cados.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXVII2)
Non pila, non follis, non te paganica thermis Praeparat, aut nudi stipitis ictus hebes, Vara nec in lento ceromate bracchia tendis, Non harpasta vagus pulverulenta rapis, Sed curris niveas tantum prope Virginis undas, Aut ubi Sidonio taurus amore calet.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXII3)

SEARCH

MENU NAVIGATION