라틴어 문장 검색

quoniam urina quoque redditur arenosa:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 21:2)
nisi tamen molles arenosive calculi fuerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVII De cancro qui excisa vesica nascitur. 7:5)
vasta velut Libyae venantum vocibus ales cum premitur calidas cursu transmittit harenas inque modum veli sinuatis flamine pennis pulverulenta volat;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:186)
quin tempore nullo cessant Flaminiae pulverulenta viae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Olybrium6)
consilio stetit ira minor, ne territus ille te duce suspecto Martis graviore paratu aut in harenosos aestus zonamque rubentem tenderet aut solis fugiens transiret in ortus missurusve sibi certae solacia mortis oppida dirueret flammis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:174)
sudoribus ora pulverulenta rubent, sexum nec cruda fatetur virginitas;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:119)
Loci porro vitia sunt, quae fere ad internecionem vineta perducunt, macies et sterilitas terrae, salsa vel amara uligo, praeceps et praerupta positio, nimium opaca et soli aversa vallis, harenosus etiam tofus, vel plus iusto ieiunus sabulo, nec minus terreno carens ac nuda glarea, et siqua est proprietas similis quae vitem non alit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 8:3)
At arenosi gurgites planos quidem non pessime,sed pelagios melius pascunt, ut auratas ac dentices, Punicasque et indigenas umbras:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 8:1)
inde loci sequitur Calor aridus et comes una pulverulenta Ceres [et] etesia flabra aquilonum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 27:11)
Pulverulentus eques furit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 54:1)
Transmittunt cursu campos, atque agmina cervi Pulverulenta fuga glomerant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 9:1)
Est illi coniunx, quae te manibusque sinuque Excipiet, tu vel pulverulentus eas.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, V5)
- Seu lentum ceroma teris tepidumve trigona, Sive harpasta manu pulverulenta rapis, Plumea seu laxi partiris pondera follis, Sive levem cursu vincere quaeris Athan - Ne madidos intret penetrabile frigus in artus, Neve gravis subita te premat Iris aqua.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XIX2)
Non pila, non follis, non te paganica thermis Praeparat, aut nudi stipitis ictus hebes, Vara nec in lento ceromate bracchia tendis, Non harpasta vagus pulverulenta rapis, Sed curris niveas tantum prope Virginis undas, Aut ubi Sidonio taurus amore calet.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXII3)
Quae modo litoreos ibatis carmina Pyrgos, Ite sacra - iam non pulverulenta - via.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, V1)

SEARCH

MENU NAVIGATION