라틴어 문장 검색

Nihilo minus autem et in temporibus et inter frontem atque calvariam eminentibus venis idem candens ferrum admoverunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장260)
Igitur calvaria incipit, ex interiore parte concava, extrinsecus gibba, utrimque levis, et qua cerebri membranam contegit et qua cute capillum gignente contegitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장3)
Rara autem calvaria solida sine suturis est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장7)
Vix umquam nigrities, interdum caries per totum os perrumpit, maximeque ubi vitiata calvaria est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장28)
de quibus protinus dicam, initio ab eadem calvaria accepto.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장57)
In quo ipso videndum est, ne quid ex ima membranula, quae sub cute calvariam cingit, super os relinquatur, siquidem ea scalpro terebrisve lacerata vehementes febres cum inflammationibus excitat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장32)
sed multo melius est ante emplastra experiri, quae calvariae causa conponuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장41)
Dum vero sub ictu calvariae pericula sunt, ne vel findatur os vel medium desidat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장51)
Sed sive totum perfractum est et ab alio ex toto recessit sive circumpositae calvariae inhaeret exigua parte, ab eo, quod naturaliter se habet, scalpro dividendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장63)
nonnumquam etiam super calvariam excrescit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장98)
Nam si id, quod ex vertebra excedit, aliquo modo fractum est, locus quidem concavus fit, punctiones autem in eo sentiuntur, quia necesse est ea fragmenta spinosa esse;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장42)
Si suis sedibus sunt, mota resonant, punctionisque sensum repraesentant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장12)
quo a prurigine et punctionibus cognito, aperire id medicus eosque aculeos praecidere necesse habet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장142)
et si capita acutiora sunt, adsiduae punctiones sentiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장161)
punctiones doloresque usque ad iugulum iunctumque ei latum scapularum os intenti;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 14:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION