라틴어 문장 검색

unde, nisi ab ordinario iudice pena inflicta sit, 'punitio' non est, sed potius 'iniuria' est dicenda.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 34:13)
Si ergo sub ordinario iudice Cristus passus non fuisset, illa pena punitio non fuisset.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 34:16)
Sunt alii - de mei ordinis hominibus loquor - qui ideo ad presbyterium et diaconatum ambiunt, ut mulieres licentius videant.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 22:7)
Quae ne facile a quopiam posset contemni, in transgressores dignas et conpetentes punitiones proposuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VIII.6)
Nam cum multo post haec tempore uiueret, et scripturis legendis operam daret, tandem didicit se aqua baptismatis non esse regeneratum, et mox fonte lauacri salutaris ablutus, etiam postmodum ad ordinem presbyterii promotus est, multisque in ecclesia utilis fuit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIII. 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION