라틴어 문장 검색

Curre, age, et inlotos revoca, Calliste, ministros;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXVII2)
inlotus adhaesit sudor 'lotus' vel 'lautus' dicimus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4431)
aciesque ipsa qua cernimus, quae pupula vocatur, ita parva est ut ea quae nocere possint facile vitet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 142:5)
palpebraeque, quae sunt tegmenta oculorum, mollissimae tactu ne laederent aciem, aptissime factae et ad claudendas pupulas ne quid incideret et ad aperiendas, idque providit ut identidem fieri posset cum maxima celeritate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 142:6)
oculis quoque pupula duplex Fulminat, et gemino lumen ab orbe venit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 812)
quae quamvis infusa novum penetret nova semper figmentum, vetus illa tamen de crimine avorum dicitur, inloto quoniam concreta veterno est.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3302)
perversum ius omne viget, dum quidquid habendum omnipotens dederat studia in contraria vertunt, idcircone, rogo, speculatrix pupula molli subdita palpebrae est, ut turpia semivirorum membra theatrali spectet vertigine ferri, incestans miseros foedo oblectamine visus?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 183)
illis viva acies, nec pupula parva, sed ignis traiector nebulae vasti et penetrator operti est.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1226)
Turpis ovis temptat scabies, ubi frigidus imber altius ad vivum persedit et horrida cano bruma gelu, vel cum tonsis inlotus adhaesit sudor et hirsuti secuerunt corpora vepres.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 19:2)
exsucta uti medulla et aridum iecur amoris esset poculum, interminato cum semel fixae cibo intabuissent pupulae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 57)
ten' lapides varios lutulenta radere palma et Tyrias dare circum inlota toralia vestis, oblitum, quanto curam sumptumque minorem haec habeant, tanto reprehendi iustius illis, quae nisi divitibus nequeunt contingere mensis?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret. 1:20)
post sepulturam eius, quibus ea virgo viva pupulis delectabatur, nutrix collecta et composita in calatho pertulit ad monumentum et in summo conlocavit et, uti ea permanerent diutius subdiu, tegula texit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장23)

SEARCH

MENU NAVIGATION