라틴어 문장 검색

Sed angebar plane non exili metui reputans quemadmodum tantis tamque magnis cruribus possem delicatam matronam inscendere, vel tam lucida tamque tenera et lacte ac melle confecta membra duris ungulis complecti, labiasque modicas ambrosio rore purpurantes tam amplo ore tamque enormi et saxeis dentibus deformi saviari, novissime quo pacto, quamquam ex unguiculis perpruriscens, mulier tam vastum genitale susciperet:
(아풀레이우스, 변신, 10권 22:1)
quod terram in lutum versam lutescere dixerit et tenebras in noctis modum factas noctescere et pristinas reciperare vires virescere, et quod ventus si mare caerulum crispicans nitefacit purpurat dixerit, et opulentum fieri opulescere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XI 4:2)
Sicut fulica levis volitat super aequora classis, Spiritus Eurorum viridis cum purpurat undas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XI 5:5)
at in iure dicendo cum de proprietate iumenti quaereretur, leuibus utrimque argumentis et testibus ideoque difficili coniectura ueritatis, ita decreuit ut ad lacum, ubi adaquari solebat, duceretur capite inuoluto atque ibidem reuelato eius esset, ad quem sponte se a potu recepisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 7장 2:3)
ipsum Tonantis agnum de caede purpurantem, qui conscium futuri librum resignat unus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum17)
"hi, quos superbus despicis, quos execrandos iudicas, brevi ulcerosos exuent artus et incolumes erunt, cum carne corruptissima tandem soluti ac liberi pulcherrimo vitae statu in arce lucebunt Patris, non sordidati aut debiles, sicut videntur interim, sed purpurantibus stolis clari et coronis aureis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.87)
ille ungularum duplices sulcos pererrat osculis, hic purpurantem corporis gaudet cruorem lambere.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.103)
Nos dedimus viro isti agrum qui sub nostra fuerat ditione, ita ut ab eo coleretur et eum adaquaret et sereret et fructificaret et faceret messem.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 1. Primi sapientis prima historia: Leo 1:23)
Hic autem cunctis diebus quibus in ipsa terra fuit eam coluit et adaquavit et fructuosam reddidit.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 1. Primi sapientis prima historia: Leo 1:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION