라틴어 문장 검색

qualis purpureas praebebat candida vestes numinibus Latona suis, cum sacra redirent ad loca nutricis iam non errantia Deli, illa feros saltus et desolata relinquens Maenala lassato certis venatibus arcu, Phoebus adhuc nigris rorantia tela venenis extincto Pythone gerens;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:88)
caeruleus tali prostratus Apolline Python implicuit fractis moritura volumina silvis.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:327)
sed et mare scrutantur, ac soli omnium sucinum, quod ipsi glesum vocant, inter vada atque in ipso litore legunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 4:2)
si naturam sucini admoto igne temptes, in modum taedae accenditur alitque flammam pinguem et olentem;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 8:1)
illius occursus etiam vitare memento, in cuius manibus ceu pinguia sucina tritas cernis ephemeridas, quae nullum consulit et iam consulitur, quae castra viro patriamque petente non ibit pariter numeris revocata Thrasylli.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI282)
"en cui tu viridem umbellam, cui sucina mittas grandia, natalis quotiens redit aut madidum ver incipit et strata positus longaque cathedra munera femineis tractat secreta kalendis."
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX20)
qua voce ferunt Latonam usam, cum Apollinem hortaretur impetum Pythonis incessere sagittis, cuius rei naturalem rationem suo loco reddam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 17:3)
seu, barbarica cum lampade Python Arsit, in immensas oneres abiere cavernas, Et Phoebi tenuere viam:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:30)
Hinc maxima serpens Descendit Python, Cyrrhaeaque fluxit in arva:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:77)
Et rubuit flammis iterum Neptunia cuspis, Spiculaque extenso Paean Pythone recoxit, Pallas Gorgoneos diffudit in aegida crines, Pallenaea Iovi mutavit fulmina Cyclops.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:44)
Quod myrtus, quod messor Arabs, quod sucina trita, Pallidus Eoo ture quod ignis olet;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXV3)
Flentibus Heliadum ramis dum vipera repit, Fluxit in obstantem sucina gutta feram:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LIX1)
Fragravit ore, quod rosarium Paesti, Quod Atticarum prima mella cerarum, Quod sucinorum rapta de manu glaeba;
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXVII3)
Dum Phaethontea formica vagatur in umbra, Inplicuit tenuem sucina gutta feram.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XV1)
De Palatinis dominae quod Serica prelis, Sucina virginea quod regelata manu;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, VIII3)

SEARCH

MENU NAVIGATION