라틴어 문장 검색

Itaque hac reperta ratione, sex illae candelae per viginti quatuor horas die nocteque sine defectu coram sanctis multorum electorum Dei reliquiis, quae semper eum ubique comitabantur, ardentes lucescebant.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 104 109:3)
Sed cum aliquando per diem integrum et noctem ad eandem illam horam, qua anteriori vespera accensae fuerant, candelae ardendo lucescere non poterant, nimirum ventorum violentia inflante, quae aliquando per ecclesiarum ostia et fenestrarum, maceriarum quoque atque tabularum, vel frequentes parietum rimulas, nec non et tentoriorum tenuitates, die noctuque sine intermissione flabat, exardescere citius plus debito ante eandem horam finiendo cursum suum cogebantur, excogitavit, unde talem ventorum sufflationem prohibere potuisset, consilioque artificiose atque sapienter invento, laternam ex lignis et bovinis cornibus pulcherrime construere imperavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 104 109:4)
Quae itaque laterna mirabiliter ex lignis et cornibus, ut ante diximus, facta, noctuque candela in eam missa, exterius ut interius tam lucida ardebat, nullis ventorum flaminibus impedita, quia valvam ad ostium illius laternae ex cornibus idem fieri imperaverat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 104 109:6)
Hoc itaque machinamento ita facto, sex candelae, unaquaeque post alteram, per viginti quatuor horas sine intermissione nihil citius, nihil tardius lucescebant.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 104 109:7)
veluti cum linteum ustum aut filum ardens candelae aut lampadis aut etiam carbo aut pruna ardens comprimitur per pressorium aut pedis conculcationem aut hujusmodi, statim cessant operationes ignis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 172:2)
etenim lampas aut candela in aliquo loco posita non magis illuminat per moram diuturnam quam statim ab initio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 175:5)
Etiam videmus aerem tenebrosum pone fenestras noctu reflectere lucem candelae, non minus quam corpus densum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 358:5)
Capiatur igitur situla parva ex metallo, et in ea figatur parva candela cerea accensa;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 364:2)
At spiritus ille vini exhibebit flammam magis scilicet caeruleam, lychnus candelae autem magis flavam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 364:5)
Atque in hanc opinionem adducti sunt homines per vulgata illa experimenta, poculi inversi super aquam cum candela aut charta inflammata, ex quo fit ut aqua sursum attrahatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 480:8)
far pinsere,faces incidere, candelas sebare, vineam conductam colere, piscinas, lacus, fossas veteres tergere et purgare, prata sicilire, stercora aequare, faenum in tabulata componere, fructus oliveti conductos cogere, mala, pira, ficos pandere, caseum facere, arbores serendi causa collo vel mulo clitellario adferre;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 21장 3:2)
gymnico, quod in Saeptis edebat, inter buthysiae apparatum barbam primam posuit conditamque in auream pyxidem et pretiosissimis margaritis adornatam Capitolio consecrauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 12장 4:1)
Nuntiata interim etiam ceterorum exercituum defectione litteras prandenti sibi redditas concerpsit, mensam subuertit, duos scyphos gratissimi usus, quos Homerios a caelatura carminum Homeri uocabat, solo inlisit ac sumpto a Lucusta ueneno et in auream pyxidem condito transiit in hortos Seruilianos, ubi praemissis libertorum fidissimis Ostiam ad classem praeparandam tribunos centurionesque praetorii de fugae societate temptauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 47장 1:1)
uerum clausis omnium foribus, respondente nullo, in cubiculum rediit, unde iam et custodes diffugerant, direptis etiam stragulis, amota et pyxide ueneni;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 47장 3:2)
steriles moriuntur, et illis turgida non prodest condita pyxide Lyde, nec prodest agili palmas praebere luperco.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II80)

SEARCH

MENU NAVIGATION