라틴어 문장 검색

Magnum viaticum pro magna facultate et paratu magno nove positum est, videturque Graecos secutus, qui ἐφόδιον a sumptu viae ad aliarum quoque rerum apparatus traducunt ac saepe ἐφοδίασον pro eo dicunt, quod est institue et instrue.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 14:2)
deinde post febrem modicum cibum sumere, vini quadrantem.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장6)
deinde post febrem modicum cibum sumere, uini quadrantem.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 1:6)
deinde post febrem modicum cibum sumere, vini quadrantem;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XV Curatio quartanae febris. 1:6)
resinae terebinthinae quadrans, mellis heminae tres.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXV De Catapotiis. 12:5)
nam commode proseinditur duabus, una iteratur, tertiatur dodrante, in liram satum redigitur quadrante operae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 8:4)
Pars quarta pedesseptem milia et ducentos, hoc est quadrans, in quo sunt scripula LXXII.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 10:4)
Hos pedes esse dicemus in semicirculo, qui efficiunt iugeri quadrantem scripula quinque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 8:6)
Quidam myrrhae tritae quadrantem cum hemina vini faucibus infundunt, et anum liquida pice oblinunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 9:1)
non abscessere quintani unetvicesimanique donec isdem in aestivis contracta ex viatico amicorum ipsiusque Caesaris pecunia persolveretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 37장3)
nec principes modo coloniarum aut castrorum, quibus praesentia ex affluenti et parta victoria magnae spes, sed manipuli quoque et gregarius miles viatica sua et balteos phalerasque, insignia armorum argento decora, loco pecuniae tradebant, instinctu et impetu et avaritia.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 57장7)
ingresso ciuile bellum centuriones cuiusque legionis singulos equites e uiatico suo optulerunt, uniuersi milites gratuitam et sine frumento stipendioque operam, cum tenuiorum tutelam locupletiores in se contulissent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 68장 1:2)
sed nouissimo testamento tres instituit heredes sororum nepotes, Gaium Octauium ex dodrante, et Lucium Pinarium et Quintum Pedium ex quadrante reliquo[s];
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 83장 2:1)
satis constat exituro uiaticum defuisse, tanta egestate rei familiaris, ut uxore et liberis, quos Romae relinquebat, meritorio cenaculo abditis domum in reliquam partem anni ablocaret utque ex aure matris detractum unionem pignerauerit ad itineris impensas.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 7장 2:1)
"In Europam ire properatis rege deserto, cum pluribus vestrum defuturum viaticum fuerit, ni aes alienum luissem, nempe in Asiatica praeda."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 22:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION