라틴어 문장 검색

ipse diu exul, quadriduo Caesar, properata adoptione ad hoc tantum maiori fratri praelatus est ut prior occideretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 48장3)
utque primum vacuus a periculo animus fuit, id ipsum quod paranti expeditionem Othoni campus Martius et via Flaminia iter belli esset obstructum, a fortuitis vel naturalibus causis in prodigium et omen imminentium cladium vertebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 86장7)
Igitur Vitellius metu et odio quod Petroniam uxorem eius mox Dolabella in matrimonium accepisset, vocatum per epistulas vitata Flaminiae viae celebritate devertere Interamnium atque ibi interfici iussit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 64장1)
per quadriduum Cremona suffecit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 33장9)
Antonius per Flaminiam ad Saxa rubra multo iam noctis serum auxilium venit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 79장1)
tripertito agmine pars, ut adstiterat, Flaminia via, pars iuxta ripam Tiberis incessit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 82장5)
qua valetudine cum etiamnum premeretur lecticaque ferretur, C. Flaminium consulem apud Trasumennum cum exercitu insidiis circumventum occidit, neque multo post C. Centenium praetorem cum delecta manu saltus occupantem.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 3:2)
quo autem facilius undique urbs adiretur, desumpta sibi Flaminia uia Arimino tenus munienda reliquas triumphalibus uiris ex manubiali pecunia sternendas distribuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 30장 1:4)
tunc Campaniae ora proximisque insulis circuitis Caprearum quoque secessui quadriduum impendit remississimo ad otium et ad omnem comitatem animo.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 98장 1:1)
id opus inter Flaminiam uiam ripamque Tiberis sexto suo consulatu extruxerat circumiectasque siluas et ambulationes in usum populi iam tum publicarat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 100장 4:3)
quin et pertinacius retinentibus, cibo per quadriduum abstinuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 10장 2:4)
Quadriduum per vastas solitudines absumptum est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 16:1)
itaque ad satietatem quoque copia commeatuum instructus quadriduo in eodem loco substitit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 18:2)
"Quadridui nobis iter superest, qui tot proculcavimus nives, tot amnes superavimus, tot montium iuga transcucurrimus."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 3장 1:30)
Itaque quadriduo rex longum itineris spatium emensus pervenerat in eum locum, in quo Menedemo duce duo milia peditum et CCC equites amiserat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 9장 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION