라틴어 문장 검색

noster hic dolor, nostrum vulnus, nobis tam longae absentiae condicione ante quadriennium amissus est.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 45장 5:2)
nec aliud sequenti quadriduo, quod medium inter adoptionem et caedem fuit, dictum a Pisone in publico factumve.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 19장5)
ipse diu exul, quadriduo Caesar, properata adoptione ad hoc tantum maiori fratri praelatus est ut prior occideretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 48장3)
per quadriduum Cremona suffecit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 33장9)
quadriennio post uirili toga sumpta militaribus donis triumpho Caesaris Africano donatus est, quanquam expers belli propter aetatem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 8장 1:3)
tunc Campaniae ora proximisque insulis circuitis Caprearum quoque secessui quadriduum impendit remississimo ad otium et ad omnem comitatem animo.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 98장 1:1)
quin et pertinacius retinentibus, cibo per quadriduum abstinuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 10장 2:4)
Quadriduum per vastas solitudines absumptum est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 16:1)
itaque ad satietatem quoque copia commeatuum instructus quadriduo in eodem loco substitit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 18:2)
"Quadridui nobis iter superest, qui tot proculcavimus nives, tot amnes superavimus, tot montium iuga transcucurrimus."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 3장 1:30)
Itaque quadriduo rex longum itineris spatium emensus pervenerat in eum locum, in quo Menedemo duce duo milia peditum et CCC equites amiserat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 9장 24:1)
Inde quadriduo per Sittacenen ductis copiis Sambana processit ibique per septem dies substitit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:37)
Quatriduum undevicenorum milliarium iter conficiendo absumptum fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.66)
Quis ergo miretur his moribus ea virtute militum victorem populum Romanum fuisse, unoque bello Tarentino intra quadriennium maximam partem Italiae, fortissimas gentes, opulentissimas urbes uberrimasque regiones subegisse?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 23:1)
Post primum Punicum bellum vix quadriennii requies:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION