라틴어 문장 검색

sed is omnia summa sperans aedilicius est mortuus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 28장 4:4)
Itaque et P. Crassus cum cognomine dives, turn copiis functus est aedilicio maximo munere, et paulo post L. Crassus cum omnium hominum moderatissimo Q. Mucio magnificentissima aedilitate functus est, deinde C. Claudius App.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 76:3)
hanc multam Aeschines a Ctesiphonte petivit quadriennio ante Philippi Macedonis mortem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 7장 4:1)
Quadriennio minor est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 364:6)
quaestor deinde quadriennio post factus sum, quem magistratum gessi consulibus Tuditano et Cethego, cum quidem ille admodum senex suasor legis Cinciae de donis et muneribus fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 14:5)
ego L. Metellum memini puer, qui, cum quadriennio post alterum consulatum pontifex maximus factus esset, viginti et duos annos ei sacerdotio praefuit, ita bonis esse viribus extremo tempore aetatis, ut adulescentiam non requireret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 39:2)
vellem equidem idem posse gloriari quod Cyrus, sed tamen hoc queo dicere, non me quidem eis esse viribus, quibus aut miles bello Punico aut quaestor eodem bello aut consul in Hispania fuerim aut quadriennio post, cum tribunus militaris depugnavi apud Thermopylas M'. Glabrione consule;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 42:3)
sed ego ista, mi Paete, non quaero, primum quia de lucro prope iam quadriennium vivimus, si aut hoc lucrum est aut haec vita, superstitem rei p. vivere ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 17 1:5)
is dictator cum L. Papirio Cursore magistro equitum factus est annis post Romam conditam ccccxv et quadriennio post consui cum K. Duilio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 21 3:5)
deinde L. Masso aedilicius ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 21 3:7)
quamquam enim Lamia summo splendore, summa gratia est magnificentissimo munere aedilicio, tamen, quasi ea ita non essent, ego suscepi totum negotium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 16 4:1)
quantum vero illud est beneficium tuum quod iniquo et gravi vectigali aedilicio, cum magnis nostris simultatibus Asiam liberasti!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 9장 1:1)
sed paratus esto, quia post quadriennium reuertens uisitabo te;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 6:14)
id credo cognomen errorem in aedilibus fecisse secutamque fabulam mixtam ex aediliciis et consularibus comitiis, convenientem errori.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 115:1)
in his ambo consulum quaestores, L. Atilius et L. Furius Bibaculus, et undetriginta tribuni militum, consulares quidam praetoriique et aedilicii - inter eos Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 596:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION