라틴어 문장 검색

Ab hoc Tito Manlio, cuius hanc pugnam Quadrigarius descripsit, imperia et aspera et immitia dicta sunt, quoniam postea bello adversum Latinos cum esset consul, filium suum securi percussit, qui speculatum ab eo missus, . . interdicto, hostem, a quo provocatus fuerat, occiderat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 21:1)
Quod idem Quadrigarius huius facies patrio casu probe et Latine dixit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 1:1)
Aut facies ergo in casu patrio aut facii Quadrigarium scripsisse existimandum est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 21:1)
Quod Quadrigarius cum multis mortalibus dixit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIX 1:1)
VERBA sunt Claudi Quadrigarii ex Annalium eius XIII:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIX 2:1)
quod scilicet Quadrigarius, ita ut res erat, ingentem atque promiscam multitudinem volens ostendere, 'cum multis mortalibus' Metellum in Capitolium venisse dixit ἐμφατικώτερον quam si 'cum multis hominibus' dixisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIX 5:2)
Praeterea memini Quadrigarium in undevicesimo faciem pro statura totiusque corporis figura dixisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXX 8:1)
Percontatus ego sum quid esset illud mirum Quadrigarii.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, I 6:1)
Verba Quadrigarii ex eo libro haec sunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, I 8:1)
Praeterea animadvertimus Quadrigarium in octavo Annalium particula ista usum esse obscurissime.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIII 6:1)
Haec autem ipsa ratio est in numero plurativo, qua Gracchus 'misereri vestrum' dixit et qua M. Cicero 'contentio vestrum' et contentione nostrum' dixit quaque item ratione Quadrigarius in Annali undevicesimo verba haec posuit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VI 12:1)
per hunc pontem ultro citro commeauit biduo continenti, primo die phalerato equo insignisque quercea corona et caetra et gladio aureaque chlamyde, postridie quadrigario habitu curriculoque biiugi famosorum equorum, prae se ferens Dareum puerum ex Parthorum obsidibus, comitante praetorianorum agmine et in essedis cohorte amicorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 19장 2:1)
uetiti quadrigariorum lusus, quibus inueterata licentia passim uagantibus fallere ac furari per iocum ius erat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 16장 2:6)
Claudius etiam Quadrigarius Annali tertio:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 18:4)
Nam Quadrigarius in tertio Annalium ita scripsit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION