라틴어 문장 검색

quidam ideo bis annos ternos memorasse tradunt, ut tres annos solum Aeneam regnaturum significaret, quod cum Latino alios tres annos regnasse dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2654)
nam per ternos dixit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2635)
Itaque illi veteres, sicut hodie etiam non nullos videmus, cum circuitum et quasi orbem verborum conficere non possent, nam id quidem nuper vel posse vel audere coepimus, terna aut bina aut non nulli singula etiam verba dicebant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 198:4)
Etiam in alveo circumlata sunt oxycomina, unde quidam etiam improbe ternos pugnos sustulerunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 66:16)
multisque domique forisque Iactatus nimium per tempora longa periclis, Quindecies ternos postquam egit episcopus annos, Transiit, et gaudens caelestia regna petiuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 7:14)
vectigal quoque eis Campanus populus iussus pendere in singulos quotannis - fuere autem mille et sexcenti - denarios nummos quadringenos quinquagenos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 165:2)
- Quemadmodum ad quattuor augurum numerum nisi morte duorum id redigi collegium potuerit, non invenio, cum inter augures constet imparem numerum debere esse, ut tres antiquae tribus, Ramnes Titienses Luceres, suum quaeque augurem habeant aut, si pluribus sit opus, pari inter se numero sacerdotes multiplicent, sicut multiplicati sunt cum ad quattuor quinque adiecti novem numerum, ut terni in singulas essent, expleverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 71:1)
militibus ex praeda quadringenos aeris divisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 606:2)
praetoribus in Hispanias octona milia peditum socium ac nominis Latini data et quadringeni equites, ut dimitterent veterem ex Hispaniis militem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 371:2)
quina milia et quadringenos singulae habebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 442:2)
consulibus Pisae et Gallia decretae cum binis legionibus quinum milium et ducenorum peditum et equitum quadringenorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 176:1)
tantaque praeda fuit, ut in equitem quadringeni denarii, peditibus duceni dividerentur, centum quinquaginta milia capitum humanorum abducerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 407:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION