라틴어 문장 검색

Hi sunt murmuratores, querelosi, secundum concupiscentias suas ambulantes, et os illorum loquitur superba, mirantes personas quaestus causa.
저들은 불평꾼이며 불만꾼으로 자기 욕망에 따라 살아가는 자들입니다. 잇속을 챙기려고 사람들에게 아첨하면서 입으로는 큰소리칩니다. (불가타 성경, 유다 서간 1:16)
Sapientiam namque dicimus potentiam discernendi, sive a deceptione sive a fallacia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 14:15)
Scientias itaque approbamus, sed fallaciis abutentium resistimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:4)
Videte ne quis vos decipiat per prophetiam et inanem fallaciam, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum (Coloss.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 37:13)
Est autem divina sapientia quaedam, ut ita dicam, ipsius Dei potentia, qua videlicet ab omni sibi fallacia vel errore providere potest, et ita veraciter cum ista dijudicare, et scrutando penetrare, ut in nullo decipi vel errare possit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 45:17)
Sicut enim sanativum aut durum ex potentiis quibusdam dici Aristoteles astruit, quod videlicet ipsa incommodis suis resistere valent, ita sapientia ratione quadam potentia dicitur, quia fallaciae scilicet vel ignorantiae resistitur, nec in aliquo per errorem mens caecata labatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 46:3)
Sed absit me in evidenti fallacia reperiri, ut quod a cunctis laudatur hominibus mea debeat obumbrare facundia quum, sive malorum sive bonorum hominum famae quis si reperiatur propria relatione detrahere, eius de quo loquitur nullo modo possit apud prudentes allidere famam, sed suam ipsius affatu noscatur opinionem gravare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 3:6)
Mulieres enim tantum sui corporis volentes facere quaestum et quae publico sunt Veneris mercimonio prostitutae inferioris tantum impetunt solatia partis et superiora cuncta contemnunt.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 44:7)
Immo magis istarum luxuria quam publico quaestu meretricantium est profananda voluptas.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 1:5)
Non enim probam decet feminam sua quaecunque sine causa retardare promissa, sed, si penitus petentem non exaudire disponat, spem vel alia primitiva non largiatur amoris, quia pro maxima sibi fallacia reputatur si quod sibi pepigerit neglexerit adimplere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 15:3)
nam talia meretricum consuevit fallacia cogitare, quae in cunctis suis actibus atque sermonibus sunt expositae falsitati et omnia in cordis duplicitate confingunt.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 15:5)
Nam et mulieres omnes de sexus generali natura tenacitatis et avaritiae vitio maculantur et pecuniae quaestui et lucris attentae sunt vigilique aure sollicitae.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 25:6)
Londinensi editori hanc laudem concedimus, ut poetarum famae dispendio sibi quaestum faciat;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 1:3)
mundialem spes quaestus accendit;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:42)
At amicitia mundialis, quae rerum vel bonorum temporalium cupidine partitur, semper est plena fraudis atque fallaciae;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 4:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION