라틴어 문장 검색

Tunc vero etiam numero sunt diversa, cum ita tota quantitate suae essentiae sunt discreta, ut in computatione sibi queant admisceri, cum videlicet dicitur unus, duo, tres, etc. Quod tunc quidem fieri potest cum non solum hoc non est illud, verum etiam nec ipsum, nec aliud de ipso est de substantia alterius, ut hic homo et ille, et etiam in eadem manu hic digitus et ille.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 41:12)
et ita quaedam species cum suis generibus simul naturaliter existunt, ut nullatenus genus sine illis, sicut nec ipsae sine genere esse potuerint, sicut quantitas et unitas, vel numerus et binarius.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 47:3)
Nec in ipsa novi aliquid accidit, cum per eam novum aliquod opus contingit, nec ex ipsa variatur Deus, quam in mente semper aequaliter habet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:5)
Quod autem nec loco moveri possit, qui spiritus est, tam philosophorum quam sanctorum assertione docemur, sicut de quantitate tractantes ostendimus cum Grammaticam [scriberemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:11)
Ideoque nequaquam haec illa esse potest, quae nullas omnino partes in quantitate sui recipere potest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 27:6)
si aequis in probitate passibus ambulare noscuntur, aequaliter earum amor est eligendus secundum Angliae reginae Alinoriae opinionem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 10:5)
Qui vero cupit amore potiri, propriae fines non audeat voluntatis excedere nec ordines discernat amori, qui ex quolibet genere suum vult exornare palatium et omnes in sua curia aequaliter militare nulla ordinum praerogativa servata.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 3:6)
Duo erant in omnibus et per omnia coaequales, qui simul et aequaliter omni modo [his] servire coeperunt, qui etiam postulant, et instanter, amari;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 6:2)
Nihilominus et illorum, qui secundum speratae utilitatis modum, quantitatem amicitiae metiuntur.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:13)
Illic, passere in atomum pigmeae humilitatis relegato, grus ex opposito in giganteae quantitatis evadebat excessum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:95)
Illic cetus rupibus contendens, suae scopulo quantitatis, turriti corporis incursu, navium arietabat oppidula.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:121)
Illic elephas monstruosa corporis quantitate progressus in aera, os sibi a natura conditum multiplici fenore duplicabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:146)
Diligas ergo proximum sicut te ipsum, ut istud "sicut" notetsimillitudinem et non quantitatem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 2:11)
Secundum tamen quantitatem fidei amici est amicus diligendus, ut quite plus diligit a te magis diligatur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 80:13)
Modus itaque tuus sit quintuplex, videlicet in pronuntiatione, in velocitate,in tarditate, in quantitate et in qualitate.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 86:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION