라틴어 문장 검색

quantulum enim transisse militum, si sese Britanni numerent?
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 15장 4:1)
Credo eos, qui gentis mores condiderunt, parco et parabili victu ostendere voluisse iungentibus opes, quantulo contenti esse deberent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 31:1)
quantulum enim summae curtabit quisque dierum,unguere si caules oleo meliore caputque coeperis inpexa foedum porrigine?
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장80)
"Populus meus, intra in cubicula tua, claude ostium tuum, abscondere pusillum quantulum, donec pertranseat ira domini."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 20:2)
Huius tam gloriosae victoriae origo Marcella est tuque caput horum et eausa bonorum, quae scis me vera narrare quae nosti vix de multis pauca dicere, ne legenti fastidium faciat odiosa replicatio et videar apud malivolos sub occasione laudis alterius stomachum meum digerere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 10:11)
quantulum in hoc?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI77)
haec tamen ipsa vir nollet fieri, nam quantula nostra voluptas!
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI131)
mors sola fatetur quantula sint hominum corpuscula.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X74)
illud in his igitur rebus meminisse decebit, non ex omnibus omnino, quaecumque creant res sensilia, extemplo me gigni dicere sensus, sed magni referre ea primum quantula constent, sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma, motibus ordinibus posituris denique quae sint.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 20:3)
nam cum multo sunt animae elementa minora quam quibus e corpus nobis et viscera constant, tum numero quoque concedunt et rara per artus dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis, quantula prima queant nobis iniecta ciere corpora sensiferos motus in corpore, tanta intervalla tenere exordia prima animai.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 9:11)
quantula sunt!
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 5:8)
quorum quantula pars sit imago dicere nemost qui possit neque eam rationem reddere dictis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 6:15)
Atque uti vosmet ipsos eius quod dico arbitros faciam, carmen Pindari quod est super monte Aetna, quantulum mihi est memoriae, dicam:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 8:2)
utitur autem replicatione rerum obiectarum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 654)
modo enim menti tribuit omnem divinitatem, modo mundum ipsum deum dicit esse, modo alium quendam praeficit mundo eique eas partis tribuit ut replicatione quadam mundi motum regat atque tueatur, tum caeli ardorem deum dicit esse non intellegens caelum mundi esse partem, quem alio loco ipse designarit deum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 33:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION