라틴어 문장 검색

Cum vero vetus quartana raro nisi vere solvatur, utique eo tempore attendendum est, ne quid fiat, quod valetudinem impediat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 16장4)
Prodestque in vetere quartana subinde mutare victus genus, a vino ad aquam, ab aqua ad vinum, a lenibus cibis ad acres, ab acribus ad lenes transire;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 16장5)
17 At si ex quartana facta cotidiana est, cum id vitio inciderit, per biduum abstinere oportet, et frictione uti, vespere tantummodo aquam potui dare:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 17장1)
Saepe vero hoc malum per se incipit, saepe alteri vetusto morbo maximeque quartanae supervenit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장10)
Asclepiades in eo, qui ex quartana in hydropa deciderat, se abstinentia bidui et frictione usum, tertio die iam et febre et aqua liberato cibum et vinum dedisse memoriae prodidit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장44)
et quosdam longissimis inplicat, maximeque quartanis, quae per hiemem quoque exerceant.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 9:2)
nam senioribus ex eiusmodi morbo quartana fere nascitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 29:3)
Aestiua quartana fere breuis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 16:5)
Quartana aestiua breuis, autumnalis fere longa est maximeque quae coepit hieme adpropinquante.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 42:1)
Ex his una cotidiana, altera tertiana, altera quartana est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 1:3)
Et quartanae quidem simpliciores sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 1:6)
Alterum eodem modo, quo quartana, et incipiens et desinens, illo tantum interposito discrimine, quod unum diem praestat integrum, tertio redit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 2:2)
et ubi accessionis tempus praeteriit, cibus dandus est, sed exiguus, quia quartana quoque timeri potest;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 2:2)
Sed tertianarum uel quartanarum, quarum et certus circumitus est et finis in integritate et liberaliter quieta tempora sunt, expeditior ratio est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 2:5)
Si uero tertiana, quae ex toto intermittit, aut quartana est, mediis diebus et ambulationibus uti oportet aliisque exercitationibus et unctionibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 14장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION