라틴어 문장 검색

Ad hunc quippe modum formas Plato et exemplares in mente divina considerat, quas ideas appellat, et quas postmodum quasi ad exemplar quoddam summi artificis providentia operata est, videlicet Spiritum sanctum ex Filio quoque sive per Filium recte procedere, cum ex ratione sapientiae universa Dei opera administrentur, et ita quodammodo conceptus divinae mentis in effectum per operationem prodeat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 57:2)
Ideoque me vestro dominatui volo subiicere, supplici a vobis orationis affatu deposcens ut vestra in hoc facto mihi iuvamina porrigatis, et ut de vestro mihi concedatis assensu, quatenus vestrae dominationis intuitu licenter valeam amorem mihi dominae pulchrioris adscribere."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 2:3)
Non sit tibi molestum inter tot amicitias illam quam spiritalem ad differentiam aliarum credimus nominandam, quae illis quodammodo involvitur et obscuratur, et illam quaerentibus et desiderantibus occurrunt et obstrepunt ab earum, ut ita dixerim, communione secernere;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:25)
ita perversi et turpes, etiam hoc bono, quod ad ea significanda quae diximus, lex naturalis instituit, sua quodammodo flagitia condire nituntur;
(DE AMICITIA, CAPUT VI. Osculum corporale quando adhibendum. Osculum spirituale. 1:9)
De qua sufficienter instructi, certam nobis metam, quatenus debeat amicitia progredi, cum diversorum diversa sententia sit, petimus praefigi.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:6)
ibi probatione non egent, quos beatificat angelica illa et quodammodo divina perfectio.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:12)
qui meum pectus quodammodo suum putarem, et eius meum, ipse que similiter.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:10)
In quo lector non latratu corrixationis insaniens, uerum lima correctionis emendans, circumcidat superfluum et compleat diminutum quatenus illimatum revertatur ad limam, impolitum reducatur ad fabricam, inartificiosum suo referatur artifici, male tortum proprie reddatur incudi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:2)
Ipsa etiam facies in terram casto pudore demissa, ipsi puellae illatam quodammodo loquebatur injuriam;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:26)
Quoniam ergo res nostra communi degrassatione vexatur, et precibus melliens, tibi obedientiae virtute praecipiens, et jubendo moneo, et monendo jubeo, quatenus omni excusationis sophismate relegato, ad nos matures accessum, ut mei [0477A] mearumque Virginum assistente praesentia, abominationis filios a sacramentali Ecclesiae nostrae communione sejungens, cum debita officii solemnitate, severa excommunicationis virga percutias.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:12)
Ut autem descendit, omni instantia humillimae petitionis, qua potuit, ab ipso domino imperatore exoravit, [0393B] quatenus in regno suo pacifice moram obtineret, cum licentia emendi vitae necessaria, donec Petrus Eremita, cujus admonitione et instinctu viam hanc inchoaverant, socius haberetur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 14:19)
His locatis, protinus regnatori Hungariae nuntios direxit, quatenus sibi suisque consociis pateret aditus et transitus per medium regni ejus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 16:3)
Ut autem appropinquavit terminis loci praedicti, fama in auribus suis suorumque allata est, quomodo comes regionis illius, nomine Guz, unus de primatibus regis Hungariae, avaritia corruptus, adunationem armatorum contraxisset militum, et pessimum consilium iniisset cum praedicto duce, Nichita nomine, principe Bulgarorum et praeside civitatis Belegrave quatenus et ipse collecta virtute satellitum, anteriores agminis Petri debellaret et occideret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 16:6)
Hospitatis itaque peregrinis legionibus, ex providentia Petri et majorum consilio fit legatio ad ducem Nichitam, principem Bulgarorum, qui in eadem civitate praesens habebatur, quatenus licentiam emendi cibos acciperent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 20:1)
Petrus visa hac suorum contritione et [0397D] fuga, legationem per quemdam Bulgarum, qui sanctam viam decreverat in Jerusalem, duci praefato misit quatenus colloquium secum paulisper habere dignaretur, et pacem in Domini nomine utrinque componerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 24:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION