라틴어 문장 검색

sicut quattuor ventos generaliter a totidem mundi accepimus flare, cum interim plurimi medii et eorum varia nomina et quidam etiam regionum ac fluminum proprii deprehenduntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 233:3)
Fere autem praedicta aetas laeto solo truncoque tres materias, raro quattuor desiderat, quae per totidem partes ab alligatore dividi debent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 5:3)
quattuor legionum aquilae per frontem totidemque circa e legionibus aliis vexilla, mox duodecim alarum signa et post peditum ordines eques;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 89장2)
In laevo cornu Bactriani ibant equites, mille admodum, Dahae totidem, et Arachosii Susianique quattuor milia explebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 12장 7:1)
quae ut paratu firma et aucta rumore apud varios Vitellianorum animos increbruere, Fabius Valens cum quattuor speculatoribus et tribus amicis, totidem centurionibus, ad navis regreditur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 43장3)
Tertio quoque octennio ita intercalandos dispensabant dies, ut non nonaginta sed sexaginta sex intercalarent, conpensatis viginti et quattuor diebus pro illis qui per totidem annos supra Graecorum numerum creverant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 13:2)
Sed haec Crassi cum edita oratio est, quam te saepe legisse certo scio, quattuor et triginta tum habebat annos totidemque annis mihi aetate praestabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 4:6)
In quattuor ferme pedes supra terram vitem elatam totidem bracchiis componito, quorum singula spectent decussati iugi partes.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 8:1)
At furiis Caci mens effera, nequid inausum aut intractatum scelerisve dolive fuisset, quattuor a stabulis praestanti corpore tauros avertit, totidem forma superante iuvencas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 10:11)
ad delubra venit, monstratas excitat aras, quattuor eximios praestanti corpore tauros ducit et intacta totidem cervice iuvencas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 21:3)
Ipse exercitui distribuit hiberna: C. Trebonium cum legionibus quattuor in Belgio collocat, C. Fabium cum totidem in Aeduos deducit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 55장4)
Quattuor eximios praestanti corpore tauros, qui tibi nunc viridis depascunt summa Lycaei, delige et intacta totidem cervice iuvencas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 20:10)
Et fluvius egrediebatur ex Eden ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quattuor capita.
강 하나가 에덴에서 흘러나와 동산을 적시고 그곳에서 갈라져 네 줄기를 이루었다. (불가타 성경, 창세기, 2장10)
Vixit autem Heber triginta quattuor annis et genuit Phaleg.
에베르는 삼십사 세 되었을 때, 펠렉을 낳았다. (불가타 성경, 창세기, 11장16)
scilicet adversus Chodorlahomor regem Elam et Thadal regem gentium et Amraphel regem Sennaar et Arioch regem Ellasar: quattuor reges adversus quinque.
엘람 임금 크도를라오메르, 고임 임금 티드알, 신아르 임금 아므라펠, 엘라사르 임금 아르욕, 이 네 임금이 다섯 임금과 맞섰다. (불가타 성경, 창세기, 14장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION