라틴어 문장 검색

Quis omnibus perspicaciter inquisitis, imperator cognitorum consultationi respondens, sub uno proloquio cunctos iubet occidi, et vix sine animorum horrore funestum spectaculum multitudine innumera contuente, et onerante questibus caelum (namque singulorum mala omnium esse communia credebantur), ducti universi flebiliter iugulantur praeter Simonidem, quem solum saevus ille sententiae lator, efferatus ob constantiam gravem, iusserat flammis exuri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 38:1)
Super his obstruebant itinera iacentes multi semineces, cruciatus vulnerum conquerentes, cum quibus aggeres quoque equorum constrati, cadaveribus campos implerant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 11:1)
Sed hoc Licinius contra fidem factum questus est, quod partes suae ab alio fuerint vindicatae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 9:3)
Hic dolet, hoc questu dolor hic instigat amicam:
(ANONYMUS NEVELETI, De uiro et uxore 52:14)
Cur autem praeterita conqueror, cum non sint minus acerba praesentia?
(아풀레이우스, 변명 83:1)
ceterum ipsius uocis hominis exercendi cassus labor superuacaneo studio plurifariam superatur, si quidem uoce hominis et tuba rudore toruior et lyra concentu uariatior et tibia questu delectabilior et fistula susurru iucundior et bucina significatu longinquior.
(아풀레이우스, 플로리다 17:12)
"Sic ille senior lamentabiles questus singulis instrepebat."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:53)
"utque clamore percito formosae raptum uxoris conquerens populi testatur auxilium, quidam de latronibus importunae persecutionis indignatione permotus saxo grandi pro pedibus arrepto misellum iuvenem maritum meum percussum interemit:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 15:15)
Sed quid ego pluribus de Fortunae scacvitate conqueror?
(아풀레이우스, 변신, 7권 3:8)
"Quod nisi ploratu questuque femineo conclamatum viatorum praesidium accurrisset ac de mediis ungulis ipsius esset erepta liberataque, misera illa compavita atque dirupta ipsa quidem cruciabilem cladem sustinuisset, nobis vero poenale reliquisset exitium."
(아풀레이우스, 변신, 7권 19:7)
Tunc de brachiorum suorum cita fatigatione conquesta, procurrit ad focum, ardentemque titionem gerens mediis inguinibus obtrudit, donec, solo quod restabat nisus praesidio, liquida fimo strictim egesta faciem atque oculos eius confoedassem.
(아풀레이우스, 변신, 7권 26:2)
conqueror in carmine viris litteratis.
(ARCHIPOETA, IV78)
cumque vellet conqueri de te coram deo,
(ARCHIPOETA, V57)
ego non conquererer, ut iam loquar verum,
(ARCHIPOETA, V91)
conqueror hoc hodie
(ARCHIPOETA, VII53)

SEARCH

MENU NAVIGATION